Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

AMBULATE IN DILECTIONE*

QUIBUS BEATAE BENEDICTAE CAMBIAGIO FRASSINELLO
 SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis» (Eph 5, 1).

Beata Benedicta Cambiagio Frassinello, terrestrem decurrens exsistentiam, adhortationi Apostoli Pauli maximopere adhaesit et, divinitus suffulta, Domini voluntatem fideliter ac constanter observandam curavit. Persuasum habens - ut saepe dicere consueverat - « omnia pro Dei amore pro eiusque beneplacito facienda esse », vitae suae exemplo miserationem Christi erga indigentes visibilem reddidit. Ut eorum subveniret necessitatibus, religiosum condidit Institutum, Congregationem scilicet Sororum Benedictinarum a Providentia.

Rusticis christianisque parentibus orta est die II mensis Octobris anno MDCCXCI in Genuensi pago vulgo Langasco; duos dies nata sacramento baptismatis est regenerata. In urbem Ticinum cum suis coniunctis translata, inde a iuventute animo peculiariter commotam se praebuit erga eos qui morali et corporali auxilio magis indigebant, et incubuit ad catechismum puellis vicinorum tradendum. Die VII mensis Februarii anno MDCCCXVI Ticini viro nupsit Ioanni Baptistae Frassinello, iuveni incorruptis moribus praedito. Duobus elapsis annis ab inito matrimonio, consentiens cum marito, Benedicta coram Episcopo castitatis votum nuncupavit. Propria in domo hospitem excepit sororem Mariam, graviter aegrotantem, cui affectu et deditione inserviit. Inde a pueritia consilium concipiebat Deo omnino se vovendi; quapropter a suo confessario, patre Iacobo De Filippi, postulavit ut religiosam domum ingredi posset; attamen in illo temporis vestigio negativam obtinuit responsionem, at oboedivit. Post obitum sororis, exspectatum consensum adepta est, et, praehabito mariti consensu, religiosam amplecti potuit vocationem. Itaque domum Ursulinarum in Brixiensi oppido vulgo Capriolo ingressa est; maritus pro parte sua inter Clericos Regulares a Somascha se cooptavit. Quoniam vero Benedicta ad vitam contemplativam non vocabatur et infirma valetudine fruebatur, paucos post menses in domum paternam rediit ibique iuvenes derelictos curare incepit. Consentiente Episcopo Aloisio Tosi, anno MDCCCXXVI opus incohavit ad puellis pauperibus inserviendum, ad quod inceptum exsequendum a variis benefactoribus fuit sustentata.

Per decem circiter annos opus educationis impense explicavit, et cum ea sponte se sociarunt aliae iuvenes spiritu paupertatis et humilis servitii praeditae. Prae falsis opinionibus ac detracta fama, quas beata forti tulit animo, opus suum Episcopo concessit et una cum viro suo et sociabus Papiam reliquit et se contulit in Genuensem locum vulgo Ronco Scrivia, ubi «domum Providentiae » instituit, cuius erat succurrere non tantum puellis pauperibus, verum etiam illis bene constitutis et infirmis. Spiritus Sancti lumine ducta eiusque donis suffulta, asceticum iter assidue percurrit, omnes adamussim exercens virtutes. Fides supernaturalis lumen exstitit totius eius exsistentiae, qua beata Benedicta per continuam orationem et per pietatem erga Eucharistiam et beatissimam Virginem Mariam se nutriebat. Dei Providentia confidens, innumera discrimina et detestationes serene oppetivit. In primis maiorem Dei gloriam animarumque salutem sibi proposuit, quae ad exsequenda varia instituit caritatis opera. Quo opus suum solidiore muniret firmitate, una cum suis sociis condidit novam religiosam communitatem, cui inditum est nomen Sororum Benedictinarum a Providentia. Anno MDCCCXLVII in urbem Iriam duas misit sorores germanas, nempe Mariam Antoniam et Iustinam Schiapparoli, ut patrem viduum et infirmam sororem assiderent; et illic exorta est domus religiosa quae dein probata est sub titulo Congregationis Sororum Benedictinarum a Divina Providentia. Statim, apostolico compulsa fervore, Ticini novam domum, orphanotrophium et scholam mulierum fundavit. Iustam et prudentem se praebuit in regendo Instituto ab ipsa fundato, in consortione cum filiabus spiritualibus fovenda nec non in opere educationis explicando in bonum puellarum, quibus inserviebat. Incommoda vitaeque contumelias patienti et aequo animo pertulit, laetam se sentiens quod proprias aerumnas cum doloribus Passionis Christi communicare poterat. Illecebris sensibusque iugiter temperavit atque corpus macerationibus sponte subiecit. Omni tempore sive consiliis moderatoris spiritus, sive praeceptis superiorum ecclesiasticorum est obsecuta. Appetens Christum pauperem imitari, filias spirituales hortabatur ad expetendam paupertatem uti praesidium Instituti. Castitatem diligenter servavit, primum uti uxor, deinde uti mulier consecrata. Postquam novissimi morbi cruciatus sustinuerat, in loco vulgo Ronco Scrivia die XXI mensis Martii anno MDCCCLVIII ad aeternum praemium transiit.

Eius sanctitatis fama in dies increbrescente, anno MCMXXVII incohatus est Processus lnformativus. Servatis omnibus de iure servandis, die X mensis Maii anno mcMi.xxxvn Nosmet in beatorum album eam adscripsimus. Die xx mensis Decembris anno mwu Nobis coram decretum de miraculo prodiit. Amplectentes favens votum Patrum Cardinalium et Episcoporum, in Consistorio die xxvi proximi praeteriti mensis Februarii hoc anno mrnlii congregatorum, statuimus ut ritus canonizationis die xix sequentis mensis Maii Romae perageretur.

Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente, inter sacra hanc ediximus formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Alfonsum de Orozco, Ignatium a Santhiā, Humilem a Bisignano, Paulinam a Corde Iesu Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanetos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 3-6

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana