Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUI AUTEM SEMINAT*

QUIBUS ALFONSO DE OROZCO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Qui autem seminat in piritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal 6, 8).

Spiritus Sanctus qui in Christi amicorum cordibus residet eosque ad Deo Ecclesiaeque serviendum per vitae operaeque sanctitatem impellit, illuminavit etiam et direxit beatum Alfonsum de Orozco, qui Iesum contuens, auctorem et consummatorem fidei (cfr Heb 12, 2) Evangelii lumine mundum collustravit, Dei Verbum nuntiando, misericordiae opera praestando ac spiritalitatis doctrinaeque catholicae magni momenti scripta edendo.

Fidelis hic S. Augustini discipulus die XVII mensis Octobris anno MD Oropesae Toletanae provinciae diviti e familia religiosaque ortus est, quae eum Dei semitas tenere docuit. Puer fuit aliquandiu cantor cathedralis templi Toletani atque artem musicam magno cum emolumento didicit. Dum adulescens studiorum Universitatem Salmaticensem adibat, S. Thomae a Villanova captus est sermonibus. Animadvertit ideo se a Domino ad vitam consecratam presbyteratumque vocari atque Ordinem Sancti Augustini ingressus est. In pervigilio Pentecostes anno MDXXII religiosum vestimentum induit atque die IX mensis Iunii subsequentis anni vota religiosa nuncupavit. Philosophiae theologiaeque expletis curriculis anno MDXXVII sacerdotali ordine auctus est. Insignis cum esset concionator, praedicationis ei ministerium commiserunt superiores. Definitor quoque fuit provincialis, visitator et variis in coenobiis Hispanicis prior. Prudenter aequabiliterque talia sustinuit officia atque sodalibus probos per mores fuit exemplo. Ut evangelicum nuntium inter gentes diffunderet, navem conscendit Mexicum petiturus, sed repentino morbo correptus in Hispaniam remigrare est coactus. Cum prior esset coenobii Vallisoletani, quae urbs erat tunc princeps regni, concionator regis nominatus est. Matriti, quo cum ceteris aulicis venerat, sibi humile cubiculum postulavit et se superioribus subdidit, licet immediata iurisdictione suum propter officium solveretur. Etsi compluribus detinebatur officiis, infirmos, captivos pauperesque subinde invisebat, quos sollicite paterneque confirmabat et iuvabat. Cum insignis esset humanitatis litterarum, sacrorum bibliorum, patrum reique spiritalis cultor, complura scripta edidit, ut Christi vita ac normae morales liturgicaeque Ecclesiae latius cognoscerentur. Sensum momentumque orationis et Marialis devotionis explicavit, annales spiritalitatemque sui Ordinis collustravit, Dei misericordiae magnitudinem extulit. Grato animo Concilii Oecumenici Tridentini doctrinam recepit. Complura condidit coenobia Augustinianorum Augustinianarumque contemplativae vitae. Constanter perfectionis semitam tenuit. In omnibus vitae condicionibus fidem in Christum palam manifestavit virtutesque per sacrae Eucharistiae, Virginis Mariae devotionem aluit. Cum Domino coniunctionem coluit, Dei verba meditanda, assiduas precationes curavit, sibi plane conscius «precationem magnos bonorum spiritalium thesauros de Dei manibus impetrare ». Cunctis rebus in adversis tranquillus mansit, Providentiae fidens. Maiorem Dei gloriam et Regni Christi amplificationem affectavit. Senex etiam in viis ambulans universis Redemptionis bonum exhibebat. Cum Iesum diligeret indigentes homines corporis spiritusque praesidiis iuvabat ipseque regis familiam, nobiles humiliorisque ordinis personas studiose curabat. Augustiniano in Ordine sapienter acriterque reformationis operam praestitit. Licet vitae severitatem persequeretur, humaniter benigneque officium gubernandi gessit. Religiose Ecclesiae leges ac Sancti Patris Augustini tenuit normas. Patienter infirmitates toleravit, parabili cibo potuque usus est, quietem solummodo necessariam adhibuit, sensus per voluntarias castigationes continuit. In paupertate et oboedientia cum viveret, castitatem insigniter servavit, cum per praedicationem doceret, hoc evangelico consilio servato artius cum Domino coniungi fidelem. Mense Augusto anno MDXCI vehementi febri est correptus, quem infirmum primarii homines inviserunt, quorum sibi aestimationem conciliaverat. Matriti die XIX mensis Septembris eiusdem anni e vita excessit, cum usque in finem Dei amorem testaretur.

Latam propter sanctitatis apud omnes ordines invalescentem famam anno MDCXIX Processus Informativus incohatus est. His iure statutis perfectis rebus, Decessor Noster Leo XIII die XV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXII eum in Beatorum numero reposuit. Die XXIV mensis Aprilis anno MMI Nobis coram decretum de miraculo prodiit. Consentientibus exinde Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die XXVI mensis Februarii coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XIX mensis Maii anni MMII celebraretur.

Hodie igitur, una cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus pie sollemnitatem celebrantes Pentecostes, invocato Spiritus Sancti auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Alfonsum de Orozco, Ignatium a Santhià, Humilem a Bisignano, Paulinam a Corde Iesu Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Operositatem doctrinamque insignis huius Christi ministri extollere placet, qui sua opera luculenter in sodales colendos, in hominum salutem persequendam contulit. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna ac caelestia certo gradu contendant.

Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novum Sanctum, extollentes virtutes et merita eius, praesertim sane proponentes hominibus nostrae aetatis veluti exemplar authenticae vitae evangelicae, genuinae eius humilitatis, promptae oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Christum.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 377-380

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana