Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAIORES QUAM IPSE*

VENERABILI SERVO DEI IACOBO ALBERIONE
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Maiores quam ipse Christus Iesus divitiae huic inopi superboque mundo tribui nequeunt. Mundus enim indiget Christo Iesu, Via et Veritate et Vita». Praeceptum hoc, quod presbyter Iacobus Alberione filiis filiabusque suis hereditate reliquit, imaginem et munus viri Deo dediti plene complectitur. Etenim, ille nihil aliud contendit nisi ut per modernam loquendi methodum accederet ad hodiernam societatem, quacum donum omnium praestantissimum communicare posset, nempe Iesum Christum integrum, modo quo Ipse se professus est Magistrum-Pastorem Viam et Veritatem et Vitam.

Iacobus Alberione in oppido Sancti Laurentii a Fossano, provinciae Cuneensis, natus est die IV mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIV. Sex annos natus aperte persensit se ad vitam sacerdotalem vocari. Hanc alens vocationem adulescens seminarium Albae Pompeiensis ingressus est. Nocte illa, quae inter XIX et XX saeculum intercedebat, dum diuturna eucharistica celebrabatur adoratio in cathedrali ecclesia Albae Pompeiensis, Sanctus Spiritus facultate ditavit eum hortationem Iesu «venite ad me, omnes» (Mt 11.28) evidentius intellegendi: tunc iuvenis Iacobus Alberione consilium cepit adlaborandi ut omnes homines hanc divinam invitationem cognoscerent et acciperent, atque necessitudinem ardenter expertus est se parandi ad aliquid pro Domino ordiendum et pro hominibus quibuscum vivere deberet. Hoc divino arreptus rogatu, qui in vita contemplativo-apostolica diuturnas per horas magis magisque solidabatur, affluentem excogitavit spiritualitatem intentam in Iesum, Magistrum-Pastorem, Viam et Veritatem et Vitam, et quidem sub lumine Mariae, Matris-Magistrae et Apostolorum Reginae. Adventus Christi in corda hominum, in societatem et in orbem terrarum solum exstitit «desiderium», quod cor Servi Dei replevit eumque intrepidum apostolum reddidit. Domini voci iugiter obsequentem in arta constantique communione cum Ecclesia. Eodem tempore, advertens innumeros christifideles ab Ecclesia in dies deflectere, Servus Dei paulatim persuasum habuit gentes ipsis in locis ubi vivunt et conveniunt adeundas esse. Idcirco capere potuit methodum magis idoneam ad hunc assequendum finem usum esse eorum instrumentorum quae in praesens scientiarum progressus nobis offert ad colloquium cum omnibus gentibus suscipiendum. Inceptum iniit promovens typis impressa, quibus statim addidit radiophoniam, cinematographeum, televisionem, orbiculos aliaque huiusmodi subsidia, suis filiis facultatem faciens alia adhibendi recentiora instrumenta quae ex scientiae technicaeque progressione proveniunt. Servus Dei confestim percepit se, ad hoc munus obeundum, simul cum sociis laboraturum esse: «Sibi futurum intuenti — ut ipse asseruit — magnanimae mentes videbantur sentire quidquid ille sentiebat». Sic, eum diuturnae vitae decursu — septem et octoginta annorum — Dominus impulit ad decem condenda Instituta, quae simul sumpta nunc «Paulinam Familiam» efficiunt. Quinque ex iis sunt Congregationes religiosae: Socictas Sancti Pauli, Filiae Sancti Pauli, Piae Discipulae Divini Magistri, Sorores Iesu Boni Pastoris, Institutum «Regina Apostolorum» pro vocationibus cuius sodales Sorores Apostolicae appellantur. Has praeter religiosas Congregationes, quattuor condidit Instituta vitae saecularis consecratae: Institutum «Iesus Sacerdos», Institutum «Sanctus Gabriel Archangelus», I nstitutum «Sancta Familia», Institutum «Maria Sanctissima Annuntiata »; et tandem Associationem laicorum, qui «Cooperatores Paulini» vocari solent. Singula Instituta, suo quodque apostolatu, conferunt ad integram Christi personam hodiernae societati tradendam: «Sodales uno spiritu Iesum Christum vivunt et Ecclesiae inserviunt: alii quidem omnium nomine coram Tabernaculo intercedunt: alii, uti desursum, doctrinam Christi Iesu diffundunt; alii tandem ad singulas animas accedunt». Servus Dei, meritis onustus nec non visitatione et benedictione ipsius Summi Pontificis Pauli VI recreatus, terrestris exsistentiae cursum explevit die XXVI mensis Novembris anno MCMLXXI. Causa beatificationis et canonizationis die XIX mensis Iunii anno MCMLXXVII ab Episcopo Albae Pompeiensis incohata est. Nosmet Ipsi, die XXV mensis Iunii anno MCMXCVI ediximus hunc humilem et insignem presbyterum theologales, cardinales eisque adnexas virtutes heroico in gradu excoluisse. Deinde, die XX mensis Decembris anno MMII, Nobis coram prodiit Decretum mirae sanationis, in urbe Guadalaiara in Mexico, anno MCMLXXXIX patratae, et eiusdem Servi Dei intercessioni adscriptae. Quapropter statuimus ut ritus beatificationis Romae perageretur die XXVII mensis Aprilis anno MMIII.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone, Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano, Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae decrevimus volumus et nunc et in perpetuum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis, anno  Domini MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto .

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 1, pp. 8-10

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana