Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EFFIGIES VIVA*

SANCTUS PIUS DE PIETRELCINA, PRESBYTER, PATRONUS
CAELESTIS ARCHIDIOECESIS SIPONTINAE - VESTANAE -
SANCTI IOANNIS ROTUNDI CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Effigies viva Christi mirabiliter effectus et sancti Francisci aemulator perfectus, sanctus Pius de Pietrelcina, presbyter et Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum sodalis, in loco Sancti Ioannis Rotundi diu efficaciterque animarum salutem precibus, sacrificiis assiduoque sacerdotali ministerio sollicitus curavit. Merito ergo pastores et christifideles eiusdem regionis eum nunc peculiari cultu prosequuntur.

Hac de causaVenerabilis Frater Dominicus Humbertus D'Ambrosio, Archiepiscopus Sipontinus - Vestanus - Sancti Ioannis Rotundi, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Pii de Pietrelcina, presbyteris, in Patronum apud Deum dicionis suae rite approbavit. Idem petivit deinde enixe ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos vero piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum VI perpetuumque in modum sanctum Pium de Pietrelcina, presbyterum, in Patronum apud Deum archidioecesis Sipontinae - Vestanae - Sancti Ioannis Rotundi confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii, anno MMIII,  Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 10, p. 720

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana