Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
THOMAE STAFFORD S.R.E.
 CARDINALI WILLIAMS,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CENTESIMAM ANNIVERSARIAM COMMEMORATIONEM PRIMAEVAE EVANGELIZATIONIS INSULARUM CUKIENSIUM
 

Venerabili Fratri Nostro
THOMAE STAFFORD S.R.E. Cardinall WILLIAMS

Centesimus iam adventat annus ex quo tempore ad Insulas Cukienses Evangelii nuntius allatus est Dominique beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis, qui animarum studio incensi, animose longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulcrunt salutare opportunumque auxilium ibidem incolis laturi.

Convenit igitur et admodum decet ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim eiusmodi copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Auctore ergo et fautore Venerabili Fratre Robin Walsh Leamy, Episcopo Rarotongano, XVI-XVIII diebus mensis Decembris hoc anno sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione centesima anniversaria commemoratio, ut ager hic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiore segete vestiatur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostrainque Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Prater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum quandoquidem locis illis proximus, plane novisti illarum gentium mentem et consilia. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, quia quamvis longo spatio separemur, adsumus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum nuntiatrix.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Augusti, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri decimo sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana