Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

E SANCTI THOMAE MORI*

QUIBUS SANCTUS THOMAS MORUS GUBERNATORUM,
POLITICORUM VIRORUM AC MULIERUM PROCLAMATUR PATRONUS 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — 1. E sancti Thomae Mori vita martyrioque quidam oritur nuntius qui saecula transilit atque omnium temporum hominibus de non alienabili conscientiae dignitate dicit, in qua, quemadmodum memorat

Concilium Oecumenicum Vaticanum II, inest « nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius »(1). Cumvir mulierque veritatem vocantem audiunt, tum conscientia omnes eorum actus ad bonum absque dubitatione dirigit. Ex eo quod usque ad sanguinis effusionem sanctus Thomas Morus testatus est plus posse veritatem quam imperium, ipse perenne morum constantiae habetur exemplar. Etiam extra Ecclesiam, inter illos potissimum qui ad populorum sortes moderandas eliguntur, tamquam consilii fons eius prostat imago ut in re politica gerenda veluti supremum propositum habeatur humanam personam iuvare.

Recens, quidam Civitatum Moderatores atque viri qui in re politica versantur, nonnullae Episcoporum Conferentiae singulique Episcopi a Nobis flagitarunt ut Patronus Rerum publicarum Moderatorum ac Virorum Mulierumque politicorum renuntiaretur sanctus Thomas Morus. Inter illos qui hoc poposcerunt annumerantur homines qui rem politicam, culturalem ac religiosam dissimiliter agunt, ex qua re colligi potest clari huius politici viri mentis cogitata et agendi rationem late diffundi.

 2. Thomas Morus insignem cursum honorum sua in patria egit. Londinii anno MCDLXXVIII spectabili familia ortus, adulescens Archiepiscopo Cantuariensi, Ioanni scilicet Morton qui Cancellarii Regni sustinebat partes, inservivit. Oxonii dein ac Londinii iuridiciali disciplinae operam dedit studia sua in amplio rem humani cultus provinciam proferendo, speciatim in theologiam inque aetatis classicae litteras. Graecum sermonem edidicit atque commercium habuit ac necessitudinem cum praeclaris artium renascentium fautoribus, in quibus Erasmus Desiderius Roterodamus recensetur.

Assiduam per asceticam exercitationem, cum religionis sensu moveretur, virtutem coluit: amicitiam cum sodalibus Franciscalibus Observantiae Grenvicensis claustri habuit atque aliquandiu apud Londiniense Carthusianum coenobium est commoratus: quae duo religiosi fervoris illius Regni praeclarae sedes ducebantur. Cum ad coniugium, ad familiae vitam et laicorum officia vocari se perciperet, anno MDV Ioannam Colt in matrimonium duxit, ex qua quattuor liberos genuit. Ioanna anno MDXI e vita excessit: tunc Thomas Alexiam Middleton, viduam, filiam habentem, uxorem duxit. Maritus fuit usque fidelis ac amabilis pater, filiis in religione, moribus ac doctrina instituendis perquam intentus. In eius domum generi, nurus nepotesque confluebant, eaque compluribus iuvenibus amicis patebat veritatem propriamque vocationem conquirentibus. Familiaris vita amplam dabat facultatem communiter precandi, « lectionem divinam » agendi, sicut et laxandi animos quibusdam domesticis modis. In paroeciali templo cotidie missae interesse solebat, at intimi dumtaxat familiares graves eius paenitentias noverant.

3. Anno MDV, Henrico VII imperante, primum ad oratorum popularium coetum electus est. Henricus VIII anno MDX munus confirmavit, quem insuper apud principem urbem Coronae procuratorem constituit, eidem ad publica negotia gerenda insignem patefaciens honorum cursum. Decem subsequentibus annis ei commisit rex ut varia munia sicut legatus et mercator sustineret in Flandria et in regionibus quae nunc pertinent ad Francogalliam. Consilii Coronae particeps factus, iudex renuntiatus qui tribunali insigni praesideret, alter a thesaurario atque eques, anno MDXXIII locutor electus est, scilicet Camerae Communium, ut aiunt, praeses.

Ab omnibus aestimatione affectus propter morum integritatem, acre ingenium, indolem liberam iocosamque, eximiam doctrinam, anno MDXXIX, quodam in discrimine rei politicae et oeconomicae versante Natione, regni Cancellarius a rege est nominatus. Primus laicus huic officio destinatus, Thomas perdifficile hoc temporis spatium exegit, Regi Nationique ut inserviret operam suam sedulo impendens. Sua principia fideliter servando, iustitiam tuitus est itemque illos coercuit qui, sua persequentes negotia, debiles proculcabant. Anno MDXXXII, cum Henrici VIII propositum in potestate Ecclesiam Anglicam habere cupientis sustinere nollet, sese a munere abdicavit. Publicas causas deseruit atque cum suis paupertatem nec non defectionem passus est multorum, qui in periculo falsos amicos se ostenderunt.

Cum ille a proposito suae conscientiae nullo pacto demoveri posset, iussit rex, anno MDXXXIV, ut in Londiniensi turri in vincula coniceretur, ubi varias animi sollicitationes passus est. Thomas haud mentem mutavit atque iuramentum respuit quod ab eo postulabatur, quandoquidem idem politicam ecclesiasticamque institutionem suscipiendam secum ferebat quae immoderatum in dominatum inducebat. In ius vocatus, strenue tuitus est rationes suas de coniugii indissolubilitate, de iuris patrimonio christianis principiis imbuto, de Ecclesiae coram Civitate libertate. Iudicio damnatus, obtruncatus est.

Progredientibus saeculis, adversus Ecclesiam discrimen extenuatum est. Anno MDCCCL in Anglia hierarchia catholica redintegrata est. Complurium sic martyrum canonizationis causae incipere potuerunt. Thomae .Moro aliisque LIII martyribus, inter quos annumeratur Ioannes Fisher Episcopus, a Leone XIII Pontifice anno MDCCCLXXXVI Beatorum honores sunt decreti. Una deinde cum eodem Episcopo in Sanctorum catalogum a Pio XI anno MCMXXXV Thomas est relatus, quarta obveniente martyrii saeculari memoria.

4. Proclamandi Thomam Morum Gubernatorum, politicorum Virorum ac Mulierum Patronum multae prostant rationes. Ex iis, necessitas quaedam exemplarium credibilium, quam percipiunt politici viri et Rerum publicarum administratores, ut veritatis via hoc tempore demonstretur, cum difficiles provocationes gravesque responsalitates multiplicentur. Hodie namque oeconomici eventus innovatorii sociales structuras commutant; ceterum scientifica inventa in biotechnologiarum provincia pressius postulant, ut hominum vita omnibus suis in significationibus servetur, dum ea quae de nova societate promittuntur quaeque attonitis vulgi mentibus prospere proponuntur, secum ferunt ut sine mora quaedam politica consilia eaque perspicua pro familia, iuvenibus, senibus, derelictis, capiantur.

Hoc in prospectu recolere iuvat exemplum sancti Thomae Mori qui constanti fidelitate erga auctoritatem legitimaque instituta eminuit, propterea quod in iis ipse non potestati, sed perfectae iustitiae se inservire putabat. Regimen esse prae ceteris virtutis exercitium eius vita nos docet. Solido in hoc morali fundamento innitens, vir civilis ille Anglicus publicam operam suam contulit in personam iuvandam, praesertim debilem ac pauperem; sociales contentiones magno aequitatis sensu exsolvit; familiam tuitus est eamque strenue studioseque defendit, integram iuvenum institutionem promovit. Alta ab honoribus divitiisque distractio, lenis humilitas et iucunda, aequa humanae naturae vanitatisque rerum secundarum cognitio, iudicii fidentia in fide fundata, securam illam eidem subministrarunt interiorem fortitudinem, quae ipsum in rebus adversis et coram morte sustentavit. Eius sanctitas in martyrio effulsit, at comparata est totam per operis vitam in Deo et proximo deditione actam.

Similia breviter attingentes exempla quibus plane significatur congruentia fidem inter et opera, scripsimus in Adhortatione Apostolica postsynodali Christifideles laici: « Unitas vitae fidelium laicorum maximi momenti est; ipsi enim ordinaria vita professionali et sociali sanctificari debent. Ut suae ergo vocationi respondeant, fideles laici activitates quotidianas videre debent ut occasionem sese coniungendi cum Deo eiusque voluntatem adimplendi necnon serviendi ceteris hominibus »(2).

Congruentia haec inter naturalia et supernaturalia constituit forsitan illud principium, quod quolibet alio rectius describit mentem civilis illius viri Anglici: studiosam quidem vitam publicam suam gessit sincera in humilitate, illo hilari animo suo instructam etiam morte instante.

Eius veritatis studium hanc ad metam eum evexit. Homo a Deo seiungi non potest nec res politica a re morali: hoc fuit lumen quod eius conscientiam illustravit. Occasionem iam nacti sumus dicendi ea quae sequuntur: « Homo creatura Dei est, qua de re iura hominis a Deo initium capiunt, in consilio creationis quiescunt et in propositum redemptionis redeunt. Forsitan affirmare licet, audenti quidem voce, quod iura hominis sunt quoque iura Dei »(3).

Thomae Mori exemplum clarissimo refulsit lumine proprie cum iura conscientiae tuitus est. Ille dici potest peculiari vixisse modo bonum conscientiae moralis, quae « est testimonium ipsius Dei, cuius vox ac iudicium insinuatur in intimum hominis, usque ad eius animi radices »(4), quamvis, ad actionem adversus haereticos quod spectat, angustias culturae sui temporis pertulerit.

Concilium Oecumenicum Vaticanum II, in Constitutione Gaudium et spes, illustrat quomodo in mundo huius temporis crescat « conscientia eximiae dignitatis quae personae humanae competit, cum ipsa rebus omnibus praestet, et eius iura officiaque universalia sint atque inviolabilia »(5). Sancti Thomae Mori vicissitudo unam ex praecipuis ethicae politicae veritatibus perspicue collustrat. Etenim, libertatis Ecclesiae defensio ab iniustis Status interventibus, efficitur simul defensio, vigore primatus conscientiae, libertatis personae coram publica potestate. Quod quidem ponitur fundamentum cuiuslibet ordinis civilis qui cum hominis natura convenit.

5. Speramus, itaque, fore ut clarissimae figurae sancti Thomae Mori exaltatio ad Patronum Moderatorum Nationum Virorumque rei politicae addictorum, ad bonum conferat societatis. Ceterum hoc inceptum plene congruit cum Magni Iubilaei mente, nosque in tertium millennium christianum immittit.

Itaque, re mature perpensa, libenter excipientes petitiones ad Nos missas, constituimus et declaramus sanctum Thomam Morum caelestem Patronum Moderatorum civitatum atque Virorum Mulierumque rei politicae intentorum, facultatem facientes ut ipsi omnes tribuantur honores et liturgica privilegia quae, ad normam iuris, cum patronis diversi ordinis personarum cohaerent.

Iesus Christus, hominis Redemptor, heri, hodie et semper benedicatur et glorificetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXXI mensis Octobris, anno MM, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, pp. 76-80

(1) Gaudium et  spes, 16.

(2) N. 17

(3) Sermo, 7.4.1998.

(4) Litt. Encycl. Veritatis Splendor, 58.

(5) N. 26.

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana