Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DURANGENSIS - SINALOENSIS*
(MAZATLANENSIS)

AB ARCHIDIOECESI DURANGENSI
ATQUE A DIOECESI SINALOENSI
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS,
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS
« MAZATLANENSIS » APPELLANDA.
 

Qui hominum, quos omnes vult Deus salvos fieri, cunctarumque Ecclesiarum curam et regimen obtinemus, sane laetamur cum, partitis dioecesium finibus novisque conditis circumscriptionibus, spes optima datur fidelium necessitatibus aptius per id consuli posse. Cum ideo venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis atque in Ditione Mexicana Apostolicus Delegatus, ab hac Petri Sede postulaverit ut, archidioecesis Durangensis et dioecesis Sinaloensis peramplis dismembratis territoriis, nova constitueretur Ecclesia, Nos, audito quid de hac re sentirent venerabiles Fratres Iosephus Maria Gonz(dez et Valencia, Archiepiscopus Durangensis, et Linus Aguirre Garcia, Episcopus Sinaloensis, omnino preces esse accipiendas censuimus. Quapropter, consensum eorum supplentes qui de hac re aliquod ius habeant, summa auctoritate Nostra, haec quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Durangensi integrum territorium separamus curiarum, quas vulgo dicunt: Tamazula, San Andrés de la Sierra, Los Remedios, Topia, Canelas, Otaez et San Dimas; a dioecesi vero Sinaloensi territorium municipiorum, quae Elota, Cosalà, San Ignacio, Concordia, Mazatlan, Rosario et Escuinapa nuncupantur. Quibus territoriis novam dioecesim condimus, Mazatlanensem appellandam, quae iisdem limitibus terminabitur quibus curiae ac municipia e quibus efficitur. Novae ergo huius dioecesis fines hi erunt: ad septemtrionem et occasum solis dioecesis Sinaloensis, ad septemtrionem et orientem solem archidioecesis Durangensis, ad meridiem et occasum solis Oceanus Pacificus. Ecclesiae Sedem Episcopique domicilium in urbe vulgo Mazatlún collocari volumus, cathedram vero in tempio poni B. M. V. omni originali labe expertis, in eadem civitate exstante, quod ad aedis cathedralis gradum evehimus. Sive autem Episcopo sive dioecesi iura concedimus et privilegia, quae huiusmodi sacris Praesulibus atque Ecclesiis sunt propria; simulque Episcopo obligationes imponimus et onera, quibus ceteri ad normam iuris astringuntur. Hanc dioecesim suffraganeam volumus metropolitanae Ecclesiae Durangensi, eiusque sacrorum Antistitem eiusdem Archiepiscopo obnoxium. Praesul, cui nova circumscriptio gubernanda credetur, Consultores dioecesanos in Canonicorum locum ad tempus deliget, ut opera ei praesto sint atque consilio; Canonicorum autem coetu condito, iidem a suo munere cessabunt. Seminarium praeterea, saltem elementarium, ad iuris normam struet iuxta leges a S. Consilio Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposito traditas; ex quo electi iuvenes in Urbem mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi. Quod ad clerum attinet, decernimus ut simul ac dioecesis Mazatlanensis condita erit, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur ascripti, in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium legitime retineant ; ceteri autem clerici, in cuius territorio legitime degant. Mensam episcopalem, quam dicunt, constituent Curiae emolumenta, fidelium oblationes et congruae archidioecesis Durangensis et dioecesis Sinaloensis bonorum partes, quae novae dioecesi contingent ex divisione ad normam canonis 1500 C. I. C. facienda. Quod ad dioecesis regimen et ad religiosarum rerum et temporalium bonorum administrationem attinet aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt. Volumus insuper ut acta, quae novam Sedem eiusque clericos et fideles atque bona temporalia respiciunt a Curiis archidioecesis Durangensis et dioecesis Sinaloensis ad Curiam transmittantur Mazatlanensem, in condendo tabulario religiose asservanda. Quae autem per has Litteras decrevimus effici curabit Apostolicus in Ditione Mexicana Delegatus, quem diximus, cui scilicet omnes facultates et potestates tribuimus agendae rei necessarias et opportunas, quas poterit cuilibet viro delegare, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem rem ad effectum deducet, ei onus imponimus de acta re documenta exarandi atque sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem mittendi. Quodsi tempore exsecutionis alius eidem Delegationi praesit, hic iussa Nostra faciet. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publieo tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisee haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die secundo et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Albertus Serafini, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. XCIX, n. 61.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 406-408.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana