Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIBEROPOLITANAE*

E DIOECESI LIBEROPOLITANA,
A METROPOLITICO IURE
BRAZZAPOLITANAE SEDIS LIBERATA,
ATQUE E MUILAËNSI DIOECESI NOVA EFFICITUR
PROVINCIA ECCLESIASTICA,
« LIBEROPOLITANA » APPELLANDA.
 

Supremi illius muneris, quod superno sapientissimoque Dei consilio Nobis est commissum, esse putamus dioecesium omnium rationes ita pro rerum temporumque adiunctis disponere, ut efficacius christiana lex inter homines magis in dies magisque proferatur, iidemque supernorum copia bonorum uberius fruantur. Cum ergo venerabili Fratri Marcello Lefebvre, Archiepiscopo Dakarensi et Apostolico in Africa Gallica Delegato, visum sit cum animorum bono maxime congruere si Liberopolitana dioecesis ad gradum et dignitatem eveheretur metropolitanae Sedis novaque ibi locorum provincia ecclesiastica constitueretur, idque ut fieret ab hac Apostolica Sede enixe petierit, Nos, de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Consilio Fidei Propagandae praepositorum, consensum eorum supplentes qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de summa Nostra potestate haec, quae sequuntur, decernimus ac iubemus. Ex cathedralibus Ecclesiis Liberopolitana, a metropolitico iure Brazzapolitanae Sedis liberata, atque Muilaënsi novam condimus provinciam ecclesiasticam, Liberopolitanam appellandam iisdemque terminandam finibus ac dioeceses e quibus fit. Liberopolitanam praeterea Sedem titulo ac dignitate condecoramus metropolitanae archidioecesis, omnibus datis iuribus et privilegiis, quibus eiusdem honoris Sedes communi lege fruuntur; cui ut suffraganeam dioecesim Muilaënsem subdimus eiusque Episcopum Liberopolitano Metropolìtae obnoxium volumus. Sacrum insuper Praesulem Liberopolitanum, venerabilem scilicet Fratrem Ioannem Hieronymum Adam, eiusque successores gradu et insignibus Archiepiscopi Metropolitae instruimus, cum iuribus et privilegiis, officiis et obligationibus propriis. Cui potestatem facimus Crucem ante se ferendi, intra fines tamen suae provinciae, sacrumque gestandi pallium, postquam tamen in publico Consistorio illud rite postulaverit et obtinuerit. Quae omnia ut perficiantur venerabilis Frater curabit in Africa Gallica Delegatus Apostolicus, quem memoravimus, cui omnes potestates ad hoc necessarias tribuimus, cuilibet viro delegandas, si opus fuerit, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto, et onus imponimus peractae rei documenta exarandi eorumque exempla quam primum ad S. Congregationem Fidei Propagandae mittendi. Quod si fiat ut, quo tempore haec ad effectum deducenda erunt, alius in Africa Gallica Delegationi praesit, hic eadem sustinebit onera iisdemque fruetur potestatibus. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrompere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae bisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die undecimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Hannibal Ferretti, Prot. Apost.
Bernardus De Felicis, Prot. Apost.

Loco+Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. XCIX, n. 100.

 

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 452-453.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana