Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BERBERATENSI*
 (BOSSANGOAËNSIS)

A BERBERATENSI DIOECESI,
IN AFRICA AEQUATORIALI GALLICA,
QUODDAM DISTRAHITUR TERRITORIUM,
 EX QUO NOVA CONDITUR
APOSTOLICA PRAEFECTURA,
 « BOSSANGOAËNSIS » APPELLANDA.
 

Qui Christo iubente gravissimum in terris sustinemus onus populorum universitatis recte dirigendae, nihil antiquius habemus quam ut ubique facilior in dies facultas cunctis detur Dei verbum audiendi et animum virtute ac veritate excolendi. Quam ob rem omnino probandum Nobis consìlium visum est venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Fidei Propagandae praepositorum, qui, eorum utilitati consulere cupientes qui in Africa Aequatoriali Gallica degunt, censuerunt ut latissima Berberatensis dioecesis divideretur, ex eaque nova conderetur apostolica praefectura. Re igitur attente considerata auditaque sententia venerabilium Fratrum Marcelli Lefebvre, Dakarensis Archiepiscopi et Apostolici in Africa Gallica Delegati, atque Alfonsi Baud, Episcopi Berberatensis; eorumque pariter suppleto consensu qui in hac territorii divisione se aliquid iuris habere arbitrentur, de summa Nostra potestate ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. A dioecesi Berberatensi territorium separamus, quod civiles regiones complectitur vulgo Bossangoa, Bouca, Batanfago, Paoua appellatas, et in novae apostolicae praefecturae formam redigimus, Bossangoaënsis appellandae ac sodalitati Fratrum Minorum Capulatorum concredendae. Cui ecclesiae omnia concedimus iura et privilegia, quae eidem lege canonica fiunt; idemque etiam dicendum de eius Ordinario Praefecto, cui tamen et onera et obligationes imponimus, quae huiusmodi Praesulibus competunt. Statuimus insuper ut, ad Episcoporum coetus quod attinet, eiusdem praefecturae apostolicae Antistes metropolitanam Banguensem Sedem adeat. Quae Nostra decreta volumus ut venerabilis Frater Marcellus Lefebvre, quem memoravimus, ad effectum deducat, cui omnes ad haec agenda potestates facimus, cuilibet viro delegandas, si casus ferat, dummodo ecclesiastica pollenti dignitate. Quae omnia postquam perfecerit, onus quoque habebit effectae territorii divisionis acta exarandi, eorumque digna fide exempla ad S. Consilium Fidei Propagandae mittendi. Quodsi eo tempore, quo haec fiant, alius Delegationi in Africa Gallica praeerit, is potestatibus fruetur onusque sustinebit ea faciendi, quae diximus. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
 S. C. de Prop. Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 22.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 678-680.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana