Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IQUIQUENSIS*
 (ARICENSIS)

E DIOECESI IQUIQUENSI
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS,
NOVA EFFICITUR PRAELATURA NULLIUS,
« ARICENSIS » APPELLANDA.
 

Quibus a Deo catholicorum hominum agmina ducendi eaque pascen- di datum est, omnia studia Nostra et sollicitudines in id conferimus ut omnes homines divinae veritatis lumine illustrentur, christiana cum ipsis caritate communicata. Quod ut aptiore modo in Chiliana quoque Republica fiat, cum censuerit venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Chiliana Republica Apostolicus Nuntius, novam ibidem praelaturam « nullius » esse condendam, Nos, auditis venerabilibus Fratribus Alaphrido Cifuentes Gómez, Archiepiscopo Serenensi, et Petro Aguilera Narbona, Episcopo Iquiquensi, consilioque habito venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Consistorialibus negotiis praepositorum; post eorum suppletum consensum, qui aliquid iuris in hoc negotio habeant, de apostolica Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus et iubemus. A dioecesi Iquiquensi territorium separamus vulgo « Departamento civil de Allea », excepta tamen parva eiusdem regionis territorii parte intra fines curiae quam « Camina » appellant, quae dioecesi Iquiquensi obnoxia manebit ex eoque novam praelaturam « nullius » condimus, Aricensem appellandam, iisdemque terminandam finibus ac territoria quibus coalescit. Fines igitur novae huius praelaturae « nullius » hi erunt: ad septemtrionem, territorium Reipublicae Peruvianae; ad orientem solem, pars Ditionis Bolivarensis; ad meridiem, dioecesis Iquiquensis; ad occidentem denique solem, Oceanus Pacificus. Modo conditae Ecclesiae Sedes urbs erit vulgo Arica, in qua sacer Praesul domicilium ponet. Templum vero praelaticium, S. Marci Evangelistae esse volumus, cui omnia iura omnesque honores concedimus omnium eiusdem dignitatis aedium propria. Debita item iura, onera et obligationes volumus et ipsius Praelato dare. Censemus praeterea ut sive Praelatus Ordinarius Aricensis, sive eadem praelatura suffraganei sint et obnoxii tum Serenensi Metropolitae tum eiusdem nominis archiepiscopali Ecclesiae. Mensam, quam dicunt, praelaticiam ea bona efficient, quae per divisionem bonorum ad eam spectabunt, ad Canonis 1500 C. I. C. normas, vel Curiae fructus, vel denique fidelium christianorum pecuniae doni causa oblatae. Cum autem magni momenti sit iuvenes ad sacerdotium vocatos apte conformare et educare, curet Praelatus Ordinarius ut elementarium saltem Seminarium excitet, ad iuris communis leges ac normas a S. Con- silio de Seminariis et Studiorum Universitatibus traditas; ex quo electi discipuli in Urbem mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque stndiis imbuantur. Quod ad clerum attinet, decernimus ut simul ac Aricensis praelatura constituta erit, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur addicti, in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium legitime retineant; ceteri autem clerici, in cuius territorio legitimum habeant domicilium. De praelaturae regimine, religiosarum rerum bonorumque temporal.ium administratione aliisque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt. Volumus praeterea ut omnia documenta et acta, quae eandem eiusque clericos et fideles atque bona temporalia respiciunt, a curia dioecesis Iquiquensis ad Aricensem transmittantur, in condendo tabulario diligenter asservanda. Quae per has Litteras decrevimus, effici curabit venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, cui scilicet omnes facultates et potestates tribuimus agendae rei necessarias et opportunas; quas poterit cuilibet viro delegare, dummodo si in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem rem ad effectum deducet, ei onus imponimus de acta re documenta exarandi et sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem mittendi. Quodsi tempore exsecutionis alius in Chiliana Republica Nuntiaturae praesit, hic lussa Nostra faciet. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et foce volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Februarii, arino Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 13.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 680-682.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana