Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ORIOLENSIS*
(LUCENTINAE)

IN ORIOLENSI DIOECESI CONCATHEDRALIS AEDES CONDITUR,
EIDEMQUE DIOECESI « LUCENTINA » DENOMINATIO ADIUNGITUR

  

Illae catholicae Ecclesiae urbes, quae ob civium praesertim religiosa incepta longo iam tempore nitent, dignae sane sunt quae celebrentur, iustis tributis honoribus, privilegiis et iuribus factis: quod quidem in maiorem Dei gloriam verti et uberiores inde christianae vitae fructus percipi posse nemo est qui dubitet. Hac igitur de re, cum venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti, Archiepiscopus titulo Synnadensis in Phrygia et in Hispania Apostolicus Nuntius, enixe a Nobis petivisset ut perillustri urbi Lucento concathedralis aedes daretur, atque cathedrali Sedi Oriolensi appellatio Lucentina iungeretur, optimum idem Nos opportunumque esse censentes, post auditum venerabilem Fratrem Paulum Barrachina Estevan, Episcopum Oriolensem, et eorum suppletum consensum, qui in hoc negotio aliquod ius habeant vel se putent habere, riteque servatis sollemnibus Conventionibus die xxvit mensis Augusti anna mcmmit inter Sanctam Sedem et Hispanicam Nationem initis, de apostolica Nostra potestate ea, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Oriolensis Ecclesiae nomini appellationem adiungimus Lucentinam, ita ut sive dioecesis sive eius Episcopus in posterum utraque cumulate denominatione Oriolensi-Lucentina appellentur. Servata praeterea dioecesis Oriolensis cathedrae episcopalis dignitate, templum Deo in honorem S. Nicolai Ep. et Conf. sacrum in urbe Lucento exstans ad gradum concathedralis evehimus, cum iuribus et honoribus, oneribus et obligationibus huiusmodi sacrarum aedium propriis. Simul Episcopo Oriolensi ius facimus in eadem urbe, quotiens libuerit, commorandi; item Canonicis et Beneficiariis collegii Oriolensis, qui ibidem muneris causa versantur, concedimus ut propria Canonicorum officia in concathedrali templo facere ac tueri possint. Ceterum haec omnia, quae mandavimus, exsequenda studebit venerabilis Frater in Hispania Apostolicus Nuntius, quem diximus, facta potestate quemlibet delegandi ad hoc officium peragendum, dummodo ecclesiastica dignitate praeditum. Cum vero res acta fuerit, idem documenta exarari faciet, quorum exempla sincere scripta ad S. Congregationem Consistorialem quam primum mittet. Quod si eo tempore alius. Apostolicae Nuntiaturae in Hispanica Natione praesit, hic iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die nono mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Franciscus H. Ferretti, Prot. Apost.
Albertus Serafini, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 53.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.12, pp. 616-617.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana