Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SEGUNTINAE*
(GUADALAJARENSIS)

DIOECESI SEGUNTINAE APPELLATIO « GUADALAJARENSIS » IUNGITUR.
TEMPLUM B. MARIAE VIRG. IN EADEM URBE EXSTANS
AD DIGNITATEM CONCATHEDRALIS EVEHITUR.

 

Cum laetissimo animo acceperimus maxima in Seguntinae dioecesis urbe, quam Guadalajara appellant, christianam rem incrementa cepisse ob fidelium numerum eorumque industriam et incepta, cumque venerabili Fratri Hildebrando Antoniutti, Archiepiscopo titulo Synnadensi in Phrygia et in Hispania Apostolico Nuntio, visum sit maiore cum animorum bono coniungi si eidem urbi eidemque christiano populo Ecclesia concathedralis concederetur, idque a Nobis enixe petierit, optimum idem Nos opportunumque esse censentes, postquam audivimus quid sentiret venerabilis Frater Laurentius Bereciartim Balerdi, Episcopus Seguntinus, et eorum suppleto consensu, qui in hoc negotio aliquod ius habeant vel se putent habere, rite quidem servatis sollemnibus Conventionibus die XXVII mensis Augusti anno MCMLIII inter Sanctam Sedem et Hispanicam Nationem initis, de apostolica Nostra potestate ea, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Seguntinae Ecclesiae nomini appellationem adiungimus Guadalajarensis, ita, ut sive dioecesis sive eius Episcopus in posterum utraque cumulate denominatione appellentur. Servata, praeterea, dioecesis Seguntinae cathedrae episcopalis dignitate, templum B. Mariae Virg. in urbe Guadalajara exstans ad gradum concathedralis evehimus, cum iuribus et honoribus, oneribus et obligationibus huiusmodi sacrarum aedium propriis. Simul Episcopo Seguntino ius facimus in eadem urbe, quotiens libuerit, commorandi; item Canonicis et Beneficiariis Collegii Seguntini, qui in Guadalajarensi urbe muneris causa versantur, concedimus ut propria Canonicorum officia in concathedrali templo facere ac tueri possint. Ceterum, haec omnia quae mandavimus exsequenda studebit venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti, quem diximus, facta potestate quemlibet delegandi ad hoc negotium peragendum, dummodo ecclesiastica dignitate praeditum. Cum vero res acta fuerit, idem documenta exarari faciet, quorum exempla sincere scripta ad S. Congregationem Consistorialem quam primum mittet. Quod si eo tempore alius Apostolicae Nuntiaturae in Hispania praesit, hic iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficaeitati nulla, cuiusvis geineris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die nono mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri Primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 38.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.12, pp. 622-623.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana