Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TUDENSIS*
 (VICENSIS)

TUDENSI ECCLESIAE TITULUS
AC DENOMINATIO « VICENSIS » IUNGITUR;
TEMPLUM B. MARIAE VIRG. IN CIVITATE VIGO
AD GRADUM CONCATHEDRALIS EDUCITUR

 

Quemadmodum impiger providusque agricola, cui ager summae curae est, nihil inexpertum omittit ut ea quae sunt infecunda reddat feracia, quae vero fecunda faciat feraciora; ita et Nos, qui divini Numinis voluntate in Patrisque Caelestis similitudinem (1) agrum dominicum, quae est Ecclesia, pene in infinitum patentem, custodiendum suscepimus, summa industria annitimur ut per idoneam quoque rerum dispositionem ea fiat singularum Ecclesiarum condicio ut fructus usque laetiores sanctitatis atque bonorum operum edant. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti, Archiepiscopus titulo Synnadensis in Phrygia, idemque in Hispania Apostolicus Nuntius, rite servatis sollemnibus Conventionibus die vicesimo septimo mensis Augusti initis inter S. Sedem et Hispanicam Nationem anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio, ab hac Romana Sede postulaverit ut dioecesi Tudensi titulus « Vicensis » annecteretur, simulque ut templum B. M. V. in civitate, quae populari sermone Vigo cognominatur, exstans ad dignitatem concathedralis eveheretur, Nos id rati posse in bonum dioecesis recidere, admotis precibus concedendum esse censemus. Quae cum ita sint, postquam venerabilem Fratrem Iosephum López Ortiz, Episcopum Tudensem, sententiam rogavimus, de Nostra summa et apostolica auctoritate, ea quae sequuntur decernimus et iubemus. Episcopali Ecclesiae Tudensi eiusque Praesuli Ordinario titulum ac denominationem Vicensis in perpetuum iungimus, ita ut in posterum iidem utraque appellatione cumulate indicentur; templum, praeterea, B. Mariae Virg. dicatum, in urbe Vigo, ad gradum concathedralis tollimus, cum debitis privilegiis. Poterit igitur sacer Antistes Tudensis-Vicensis in hac eadem civitate, cum ei videbitur, commorari, ibique sacra facere; item Canonicis plane licebit in concathedrali templo officia propria exsequi, si ibi loci munerum suorum causa versentur. Ceterum haec Nostra iussa venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti ad rem perduci curabit, vel quem ipse delegaverit, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum; in quod omnes potestates facimus. Cum vero negotium peregerit, documenta exarari studebit, quorum exempla, sincere conscripta, ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si alius eo tempore eidem Nuntiaturae Apostolicae praesit, hic ea quae mandavimus rite explebit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die nono mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Franciscus H. Ferretti, Prot. Apost.
Albertus Serafini, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 63.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.12, pp. 614-615.

(1) Io. 15, 1.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana