Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KIMBERLEYENSIS ET ALIARUM*
(BECHUANALANDENSIS)

A DIOECESIBUS KIMBERLEYENSI ET BULAUAIENSI,
ATQUE A VICARIATU APOSTOLICO VINDHOEKENSI,
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS,
NOVA CONDITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA
« BECHUANALANDENSIS » APPELLANDA.

 

Cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, qui Sacro Fidei Propagandae Consilio sunt praepositi, optimum christianaeque rei dilatandae opportonum censuerint si in Africae Meridionalis territorio, quod Bechuanaland appellant, nova constitueretur praefectura apostolica, cumque hac super re et venerabilis Frater Caelestinus Iosephus Damiano, Archiepiscopus titulo Nicopolitanus in Epiro et Apostolicus in Africa Meridionali Delegatus, auditus sit, et sacrorum Antistites, quorum intererat, haec omnia Nos probantes rataque habentes, de apostolica Nostra potestate ea quae sequontur decernimus ac iubemus. Illas Africae Meridionalis partes sive ad Kimberleyensem dioecesim spectantes, Congregationi Missionariorum Oblatorum B. V. M. Immaculatae concreditam, sive ad dioecesim Bulauaiensem, Congregationi Missionariorum de Mariannhil commissam, sive denique ad vicariatum apostolicum Vindhoekensem, item Congregationi Missionariorum Oblatorum B. M. V. Immaculatae concreditum, quae in protectoratu vulgo Bechuanaland sitae sunt, ab iisdem, quas diximus, ecclesiasticis circumscriptionibus distrahimus, ex iisque novam condimus praefecturam apostolicam, Bechuanalandensem appellandam atque Congregationi Clericorum excalceatorum SSme Crucis et Passionis D. N. Iesu Christi assignandam, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum. Cui praefecturae omnia iura ac privilegia concedimus, quae Codex Iuris Canonici huiuscemodi tribuit Ecclesiis; eiusque item Ordinarium omnibus honoribus et privilegiis instruimus, atque officiis oneribusque astringimus, quibus ceteri eiusdem ordinis viri ornantur et onerantur. Harum autem Litterarum decreta venerabilis Frater Caelestinus Iosephus Damiano, quem diximus, ad rem adducet, vel ille qui eo tempore, quo haec ad effectum erunt deducenda, eidem praeerit Apostolicae Delegationi; facta potestate et alium virum ad hoc delegandi, dummodo ecclesiastica praeditum dignitate. Qui vero rem egerit, hic onus habebit et factae territorii divisionis documenta exarandi, et eorum fide digna exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die secundo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
 S. C. de Prop. Fide Praefectus  

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 30.

 


(1) Mr. 16, 15.

*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 785-786.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana