Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NGOZIENSIS - KITEGAËNSIS*
(USUMBURAËNSIS)

A VICARIATIBUS APOSTOLICIS NGOZIENSI ET KITEGAËNSI
 QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS,
NOVUS VICARIATUS CONDITUR
« USUMBURAËNSIS » NOMINE

 

Cum sacrum Christiano Nomini Propagando Consilium optime opportuneque fieri aestimaverit si, divisis in Urundica Ditione Apostolicis Vicariatibus Ngoziensi et Kitegaënsi, Missionariorum Africae adhuc concreditis, nova quaedam ecclesiastica statueretur circumscriptio: per hoc enim frequentibus ibi locorum Christi fidelibus consuli posse indigenaeque clero meritam tribui laudem; volentes Nos eiusdem Congregationis coeptis optatisque concedere, post auditos venerabiles Fratres Alfredum Bruniera, Archiepiscopum titulo Claudiopolitamum in Honoriade et iam Apostolicum in Ruanda Urundi et Congo Belgico Delegatum; Iosephum Vicarium Apostolicum Ngoziensem, atque Antonium Grauls, Vicarium Apostolicum Kitegaënsem, de apostolica Nostra potestate, ea quae sequuntur decernimus et iubemus. A Vicariatu Apostolico Ngoziensi totam regionem distrahimus Territorii Administrativi, uti dicunt, de Bubanza, itemque a Vicariatu Apostolico Kitegaënsi totam regionem, quae complectitur Territorium Administra tivum de Usumbura, atque partem Territorii Administrativi de Muramvya, Missionem amplectentem de Bukeye, de Muramvya et de Kiganda; ex iisque omnibus novum Vicariatum Apostolicum constituimus Usumburaënsem appellandum, atque indigenarum quos memoravimus sacerdotum curis concredendum. Cui novae circumscriptioni ecclesiasticae ea omnia iura facimus, quae Vicariatibus fieri solent; similiter de oneribus quoque censemus. Sacrorum vero administros ex loci incolis delectos, quibus ad Nostrum et Apostolicae Sedis nutum Usumburaënsis Vicariatus curam, regimen et administrationem committimus, paterne hortamur ut, ad gloriam Dei unice respicientes, nihil intentatum omittant ut magis magisque christianae rei fines summa diligentia ac labore proferant. Ceterum volumus ut has Litteras Nostras exsequendas curet venerabilis Frater, quem diximus, in Ruanda Urundi et Congo Belgico Apostolicus Delegatus, vel quem ipse delegaverit, factis ad id necessariis agendae rei facultatibus. Cum vero negotium actum fuerit, idem documenta exarari inbebit, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quodsi eo tempore, alius eidem Delegationi praesit, hic mandata Nostra fieri studebit.

Flas vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficaci- tati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poferunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel cor•umpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die undecimo mensis Iunii, anno Domini millesimo mongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus


 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Albertus Serafini, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 2.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.16-17, pp. 886-888.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana