Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HIROSHIMAËNSIS*

APOSTOLICUS VICARIATUS HIROSHIMAËSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR.
 

Qui arcano Dei consilio Patres Pastoresque universi gregis elec- torum facti sumus, magno gaudio perfundimur quotiens christianorum fidem pernovimus in populos propagari, ab iisque qui inanibus diis servirent summo studio expetiri. Quod cum singulari modo in Vicariatu Apostolico Hiroshimaënsi evenisset, Patribus Societatis Iesu commisso, censuerunt venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi, post auditum venerabilem Fratrem Maximilianum de Furstenberg, Archiepiscopum titulo Paltenum et in Iaponia Apostolicum Internuntium, optimo fieri consilio, si idem Vicariatus ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Qua de re, Nos, re bene reputata, eorumque suppleto consensu, qui in hac re aliquid iuris habeant, ea quae S. Congregatio censuit rata omnino ducentes, haec quae sequuntur statuimus et iubemus. Apostolicum Vicariatum Hiroshimaénsem in ordinem dioecesium redigimus, eodem cognomine iisdemque finibus; quae S. Congregationi Fidei Propagandae perget esse obnoxia et archidioecesi metropolitanae Nagasakiensi suffraganea. Eam autem clero indigenae concredimus, eum hortantes ut nihil omittat ut rei christianae fines, quantum fieri poterit, proroget. Dioecesis sedes in eius urbe principe erit, quam Hiroshima nuncupant, in qua Episcopus domicilium habebit, cathedra suae potestatis in tempio Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae collocata, quod adhuc procathedrali habebatur, datis sive tempio, sive dioecesi, sive sacro Praesuli iuribus, honoribus, privilegiis congruentibus, impositis Episcopo oneribus et obligationibus. Canonicorum Collegium in nova dioecesi condatur. Quodsi fieri nequeat, consultores dioecesanos ad normam iuris renuntiari permittimus, qui a suo munere cessabunt, Canonicis constitutis. Item Seminarium saltem elementarium struatur, pueris ad sacerdotale officium educandis: quod ad normas iuris communis fiat, atque secundum peculiares leges S. Congregationis de Propaganda Fide. Mensa episcopalis, quae dicitur, efficietur: bonis quae Vicariatus Hiroshimaénsis possidebat; Curiae episcopalis proventibus; populi collationibus atque pecunia quam S. Congregatio Fidei Propagandae mittere solet. Regimen, administratio dioecesis, iura cleri et populi, aliaque huiusmodi, iure canonico temperentur. Ceterum, ea quae mandavimus exsequenda curabit venerabilis Frater Maximilianus de Furstenberg, cuius meminimus, vel quem ipse delegaverit, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum, factis ad id omnibus potestatibus rei agendae. Idem vero documenta exarari faciet, eademque sinceris exemplis conscripta ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si alius tempore exsecutionis eidem Apostolicae Internuntiaturae praesit, hic iussa Nostra facere studebit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sine subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die trigesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius;

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Prop. Fide Praefectus


 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Albertus Serafini, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

 

Loco + Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 5.

 


*  AAS. vol. LII, 1960, pp. 68-69.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana