Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 HUMANAE SALUTIS

QUA SS. OECUMENICUM CONCILIUM
VATICANUM II INDICITUR

 

1. Humanae salutis Reparator Christus Iesus, qui, antequam in caelum ascenderet, a se electis Apostolis mandatum dedit, ut Evangelii lumen gentibus universis inferrent, iisdem pariter, ut credito ipsis muneri auctoritatem et firmamentum adderet, illud prolixe pollicitus est: "Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Mt 28,20).

2

. Quae laetabilis Christi assiduitas, si in Ecclesia sancta se vivam et efficientem numquam non praestitit, tum profecto eluxit maxime, cum saevioribus agitabatur procellis societas hominum et communitas. Per eiusmodi enim tempora, Christi Sponsa luculentissime sese magistram veritatis et salutis ministratricem ostendit, atque in omnium conspectu demonstravit quanta vi pollerent caritas, piae admotae preces, toleratae Dei gratia asperitates et aegrimoniae; quae superna sane eius praesidia sunt ac prorsus inexsuperabilia, cum eadem divinus ipsius Conditor adhibuerit, qui grandi suae vitae hora pronuntiavit: "Confidite, ego vici mundum" (Io 16,33).

3

. Iamvero nostra hac aetate hominum convictum graviter commotum Ecclesia videt ad summam mutationem spectare. Atque dum hominum consociatio ad novum fertur rerum ordinem, amplissima munera Ecclesiam manent; quemadmodum in miserrima quaque temporum condicione evenisse didicimus. Siquidem id ab Ecclesia nunc requiritur, ut virtutem perennem, vitalem, divinam Evangelii in venas iniciat eius, quae hodie est, humanae communitatis; quae gloriatur quidem de rebus a se recens in artium doctrinarumque provincias invectis, sed eius patitur socialis disciplinae damna, quam quidam, posthabito Deo, restituere conati sunt. Animadvertimus propterea nostrorum dierum homines in bonis animi non pariter atque in bonis externis profecisse. Ex quo oritur, ut neglegentius iidem quaerant quae peritura non sunt; ut, ex contrario, fluxas mundi voluptates plerumque appetant, quas progressae artes tam commode parant; ut denique - quod novum sane atque formidolosum existimandum est - hominum secta Deum esse negantium, more veluti militari ordinata, constiterit, ad multosque populos pervaserit.

4

. Hae doloris anxitudinisque causae ad considerandum propositae eo sane pertinent, ut vigilandi necessitatem ostendant et suorum quemque officiorum conscium efficiant. Novimus quidem horum malorum conspectum quorundam animos adeo percellere, ut nonnisi tenebras cernant, quibus putent hunc mundum penitus obvolvi. Nobis vero fiduciam Nostram firmissimam perplacet in divino generis humani Servatore collocare, qui mortales a se redemptos minime dereliquit. Immo vero monitis obsecuti Christi Domini nos hortantis ut "signa... temporum" (Mt 16,3) dignoscamus, inter tot taetricas caligines, indicia pervidemus, eaque non pauca, quae Ecclesiae humanoque generi melioris aevi videntur auspicia portendere. Siquidem sive interneciva bella, quae nostris temporibus alia secuta sunt alia, sive luctuosa animorum detrimenta, quae passim multae doctrinae pepererunt, sive magnae rerum acerbitates, quas diu nimis homines experti sunt, haec omnia monitoria quadam voce non caruerunt. Ac vel ipsa artium technicorum incrementa, quibus hominibus potestas facta est formidolosa arma ad sui excidium parandi, haud parum anxitudinis ac discriminis invexerunt; quod quidem efficit ut homines in praesens sollicitudine teneantur, ut facultates suas finitas esse facilius agnoscant, ut pacem exoptent, ut bonorum, quae ad animum pertineant, momentum perpendant, ut denique illum socialis vitae cursum admaturent, quem hominum societas, licet incertis gradibus, iam iniisse dicenda est; qui nempe rerum cursus singulos homines, varios civium ordines ac vel ipsas Nationes magis magisque impellit, ut inter se amice conspirent et sese mutua adiutrice opera compleant atque perficiant. Quod profecto maximopere confert ad apostolicam Ecclesiae actionem facilius expeditiusque exercendam; cum homines plurimi, qui excelsum eius munus adhuc fortasse non animadverterunt, hodie, de rerum usu uberius edocti, esse procliviores videantur ad Ecclesiae monita excipienda.

5

. Ad Ecclesiam autem quod attinet, populorum vicissitudinibus, doctrinarum artiumque progressionibus, mutatis humanae societatis condicionibus nequaquam eadem iners affuit, sed haec omnia pervigili cura prosecuta est; totis viribus eorum doctrinis obstitit, qui omnia ad materiam referrent aut catholicae fidei fundamenta subvertere conarentur; ac demum e sinu suo uberrimas vires hausit, ad sacrum apostolatum, ad pietatem, ad actionem suam in omnibus humanae navitatis campis suscipiendam incitantes; idque tum primum sacri cleri opera, qui doctrina virtuteque suis obeundis muneribus magis magisque se parem praebuit, tum deinde opera laicorum hominum, qui magis compertas habuerunt partes sibi in Ecclesia concreditas, ac peculiari modo officium, quo singuli obstringuntur, ecclesiasticae hierarchiae adiutricem operam navandi. Accedit quod ingens aerumnarum magnitudo, quibus hodie asperrime premuntur plurimae christianorum communitates, id efficiunt, ut prorsus admiranda sacrorum Pastorum, sacerdotum laicorumque hominum multitudo, ob invictam catholicae fidei constantiam, insectationes omne genus perferant, atque eiusmodi christianae fortitudinis exempla edant, ut cum iis iure merito comparanda sint, quae aureis litteris in Ecclesiae fastis recensentur. Quamobrem, dum humanae consortionis faciem mutatam penitus conspicimus, catholica quoque Ecclesia oculis obversatur nostris valde mutatam perfectioremque induta formam: scilicet firmiore compaginis unitate constans, uberioris doctrinae praesidio aucta, sanctitudinis nitore pulchrius refulgens; ita quidem ut ipsa in praesens ad sancta fidei certanda certamina omnino parata videatur.

6

. Geminum hoc spectaculum animo complectentes, illinc nempe hominum coniunctionem summa animi bonorum inopia laborantem, hinc Christi Ecclesiam ubertate vitae florentem, iam inde a supremo Pontificatu inito - ad cuius fastigium, licet meritis impares, benignissimo Dei providentis consilio evecti sumus - graves apostolici officii Nostri partes esse duximus, cogitationes in id convertere, ut, omnibus filiis Nostris operam conferentibus, Ecclesia se magis magisque idoneam praestaret ad hominum huius aetatis quaestiones dissolvendas. Hac de causa, veluti intimae supernoque quodam instinctu ortae voci obtemperantes, matura iam esse tempora existimavimus, ut catholicam Ecclesiam universamque hominum familiam novo Oecumenico Concilio donaremus, quod eam viginti maximarum Synodorum seriem continuaret, quae per saeculorum decursum ad caelestis gratiae in christifidelium animis incrementum et ad rei christianae progressum tantopere valuerunt. Atque tum effusa catholicorum hominum laetitia, qua huius rei nuntius in toto terrarum orbe exceptus est; tum subinde supplices Deo admotae preces, quas certatim universa Ecclesia hac de causa fundere non intermisit; tum alacre studium in eodem Concilio apparando positum, quod spem Nostram apprime confirmat; tum postremo studiosa cura aut saltem expectatio, obsequii plena, qua hoc Concilium ii christiani prosequuntur, qui a Romana Ecclesia seiuncti sunt, ac vel ii qui christiani nominis sunt expertes: haec omnia, dicimus, apertissimo indicio demonstrant, neminem quempiam praeteriisse maximum huius eventi momentum atque granditatem.

7

. Itaque proxima Oecumenica Synodus eo tempore feliciter celebratur, cum Ecclesia impensiore studio flagrat fidem suam novis viribus roborandi, seseque suaviter recreandi praeclaro suae unitatis spectaculo; eadem simul instantius se eo officio obligari sentit, non modo ut salubrem suam vim efficaciorem reddat et filiorum suorum sanctimoniam promoveat, sed etiam ut christianae veritati vulgandae ceterisque institutis suis provehendis afferat incrementa. Hinc in medio ponetur, vivam semper esse perpetuaque florere iuventa Ecclesiam matrem, quae humanis eventis praesens usque adest, atque saeculis volventibus nova semper specie ornatur, novis radiat fulgoribus, novas fert palmas, quamvis eadem semper perstet et ad pulcherrimam illam imaginem conformata, qua eam praeditam voluit divinus Sponsus, qui ipsam diligit ac tuetur, nempe Christus Iesus.

8

. Quo tempore autem videmus in variis terrarum orbis partibus plurimorum nisus crebriores fieri, qui magno animo id assequi contendunt, ut inter christianos universos aspectabilis unitas instauretur, quae Divini Servatoris votis digne satisfaciat, consentaneum omnino est, ut celebrandum Concilium ea doctrinae capita uberius illustret, eaque fraternae caritatis specimina exhibeat, quibus positis, christiani ab Apostolica hac Sede seiuncti, ad eandem unitatem acrius accendantur, iisdemque ad eam assequendam quasi via muniatur.

9

. Denique, ad universam hominum familiam quod attinet, quam calamitosarum dimicationum discrimina incertam, commotam, anxiam adsidue tenent, proximum Oecumenicum Concilium opportunitatem omnibus egregiae voluntatis hominibus praebebit, pacis consilia et proposita ineundi atque promovendi. Quam quidem veri nominis pacem potissimum gignere possunt ac debent bona, quae ad animum et ad supernum ordinem pertinent, itemque hominum mens et conscientia, quae lumen ductumque a Deo sumant, humani generis Creatore atque Reparatore.

10

. Sed huiusmodi fructus, quos tam vehementer ex Oecumenica Synodo expectamus, ac de quibus saepe libenterque locuti sumus, postulant sane ut in hoc parandum magni momenti opus consilia, studia, labores impendantur. Proponuntur propterea quaestiones sive ad fidei doctrinam, sive ad actionem vitae spectantes; atque idcirco proponuntur ut christiana instituta et praecepta absolutissime cum multiformi vitae usu conveniant, et ad utilitatem conducant corporis mystici Christi, eiusque sacri muneris, quod ad supernum ordinem pertinet. Haec omnia profecto attingunt Divinas Litteras, sacram Traditionem, Ecclesiae sacramenta et preces, disciplinam morum, opera, quibus caritas exercetur et consulitur egenis, laicorum apostolatum, missionalia incepta.

11

. Verumtamen supernus ordo ad alterum ordinem, temporis finibus artatum, qui, pro dolor, saepenumero unus hominum curas eorumque anxias sollicitudines occupat, maxime efficax sit oportet. Nam in temporalium quoque rerum provincia Ecclesia visa est "Mater et Magistra", ut utamur verbis quibus Decessor Noster fel. rec. Innocentius III usus est, cum Oecumenicum Concilium Lateranense quartum haberetur. Quamvis Ecclesia ad terrestrem finem in primis non contendat, tamen in itinere suo nequit abesse ab iis quaestionibus, quae de bonis temporalibus sunt, vel labores, qui haec progignunt, neglegere. Novit profecto, quantopere prosint immortalibus animis ea adiumenta et praesidia, quae apta sunt ad humaniorem efficiendam singulorum hominum vitam, quorum aeterna salus procuranda est. Novit eadem se, cum Christi luce homines collustret, id conferre, ut iidem se ipsi penitus agnoscant. Nam illuc eos perducit, ut intellegant, quid ipsi sint, qua dignitate excellant, quem finem prosequi debeant. Ex quo fit ut nunc temporis Ecclesia praesens adsit, iure vel re, institutis quae ad universas gentes pertineant, atque ab ea discripta elaboretur de re sociali doctrina, quae ad familias, ad scholas, ad locandas operas, ad societatem coniunctionemque hominum, ad universas denique huius generis quaestiones attineat; cuius quidem doctrinae causa, Ecclesia tam excelsum dignitatis fastigium assecuta est, ut praegravis eius vox summa auctoritate apud cordatos omnes polleat, utpote disciplinae morum interpres ac propugnaculum, atque iurium officiorumque vindex sive singulorum hominum sive civitatum.

12

. Quapropter ea quae in Oecumenica Synodo deliberata erunt, tam efficacia fore confidimus, ut non tantum christianae sapientiae luce collustrent et fervido robore firment intimos animos, sed etiam humanarum navitatum summam pervadant.

13

. Oecumenici celebrandi Concilii primum dedimus nuntium die vicesimo quinto mensis Ianuarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo nono. Quod cum fecimus, parvum quoddam semen animo manuque trepidis iacere visi sumus. Divino auxilio suffulti tunc aggressi sumus ad multiplex graveque opus quod eius molimentum deposcebat. Ab eo die tres fere exacti sunt anni, quibus labentibus, conspeximus exiguum illud semen, caelesti afflante gratia, in proceram arborem succrevisse. Quod longum laboriosumque emensum iter respicientes, maximas Deo gratias persolvimus, qui largiter impertitus est Nobis opem ut omnia congruenter, apte, concorditer decurrerent.

14

. Priusquam argumenta in Concilio pertractanda statueremus, ante omnia prudens et sapiens rogavimus consilium Patres Cardinales, universi catholici orbis Episcopos, Romanae Curiae sacra Consilia, Religiosorum Ordinum et Congregationum Moderatores generales, catholicas studiorum Universitates et ecclesiastica Magisteria. Atque per unius anni decursum, huiusmodi consultationibus, ingentis quidem ponderis, vacatum est; e quibus aperte patuit in quaenam praecipue rerum capita essent conferenda studia.

15

. Ad Concilium parandum tunc varia constituta sunt Consilia, quibus arduum mandavimus munus eas decretorum adumbrationes proponendi, ad doctrinam et ad morum disciplinam attinentes, e quibus Nos deligeremus, quae in generalibus Concilii coetibus essent expendenda.

16

. Magno tandem gaudio affecti vos certiores facimus, huiusmodi alacriter intenta studia, in quae Purpurati Patres, Episcopi, Praelati, Theologi, iuris canonici cultores, scientes et periti viri universi orbis terrarum consociatam praeclaramque contulerunt operam, iam ad exitum vergere.

17

. Confisi igitur auxilio divini Redemptoris, qui est omnium rerum principium et finis, atque deprecatione augustae Matris eius beatissimae Virginis Mariae, et Sancti Ioseph, cuius tutelae iam ab ultimo initio hunc magni momenti eventum commisimus, tempus advenisse putamus alterum Oecumenicum Concilium Vaticanum convocandi.

18

. Quare, postquam hac super re sententias audivimus S. R. E. Cardinalium, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra nuntiamus, indicimus, convocamus, in proximum annum millesimum nongentesimum sexagesimum secundum Sacrum Oecumenicum et universale Concilium Vaticanum secundum, quod in Patriarchali Vaticana Basilica rite celebrabitur, diebus, quos providentissimus Deus statuere dederit.

19

. Volumus propterea et iubemus ut Oecumenico Concilio a Nobis indicto ex omnibus orbis terrarum partibus adsint Dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales, Venerabiles Fratres Patriarchae, Primates, Archiepiscopi et Episcopi, sive residentes, sive titulares, itemque universi ecclesiastici viri, qui ex iure Oecumenico Concilio adesse debent.

20

. Id postremo singulos christifideles cunctumque populum christianum rogamus ut, omne studium ad Concilium conferentes, magnas Omnipotenti Deo preces fundere velint, ut tantam rem eandemque iamiam imminentem benigne prosequatur, et, virtutis robore firmans, iusta det fieri dignitate. Quae communes preces a fide, tamquam a vivo fonte, continenter fluant; eas comitetur voluntaria corporis castigatio, ut acceptiores Deo fiant summeque efficaces; eas pariter generosa christianae vitae contentio ditet, ex qua coargui possit iam omnes esse ad praecepta et decreta exsequenda proclives, quae aliquando fuerint ab ipso Concilio constituta.

21

. Adhortationibus hisce Nostris amantissimos filios compellamus ex utroque clero ubivis degentes, atque omnes cuiusvis ordinis fideles. Peculiari autem modo sive pueros compellamus, quorum innocentia et preces apud Deum quantum valeant nulli non est exploratum, sive aegrotos et male affectos, cum persuasum habeamus, eorum dolores, eorumque vitam, hostiae simillimam, ob Crucis Christi virtutem, transire in validam obsecrationem, in salutem, in sanctioris vitae fontem pro Ecclesia universa.

22

. Extremum christianos omnes qui a catholica Ecclesia dissident enixe rogamus, ut Deo supplicent: nam ad eorum etiam fructum Concilium redundabit. Nos enim minime latet ex his filiis complures unitatis et pacis assequendae desiderio teneri, iuxta Christi doctrinam, iuxtaque precationem ab eo caelesti Patri admotam; neque Nos praeterit, auditum Concilii nuntium non solum magno gaudio ab iis esse acceptum, verum etiam ex iis haud paucos pollicitos esse se precaturos Deum, ut res bene ac feliciter eveniant, et laeta in spe esse suorum Coetuum nomine mitti posse legatos, qui de iis certiores fiant quae in Concilio agantur. Haec omnia Nos ingenti sane solatio atque spe affecerunt; quin etiam, quo facilius et expeditius huiusmodi commercia habeantur, iam pridem peculiare de hac re Officium constituimus, quod Secretariatum appellant.

23

. Utinam de huius temporis christiana familia contingat quod de Apostolis, post Christi ascensum in caelum, Hierosolymis esse factum scimus: cum omnis Ecclesia, recens nata, summa animorum concordia se ad Petrum, agnorum oviumque Pastorem, applicuit, atque cum eo et pro eo precata est. Ac dignetur adorandus Dei Spiritus, flagrantissimis omnium annuens votis, hanc precationem admittere, quae cotidie ex universis terrarum orbis partibus ei admovetur: "Renova aetate hac nostra per novam veluti Pentecosten mirabilia tua, atque Ecclesiae Sanctae concede, ut cum Maria, Matre Iesu, unanimiter et instanter in oratione perseverans, itemque a Beato Petro ducta, divini Salvatoris regnum amplificet, regnum veritatis et iustitiae, regnum amoris et pacis. Amen" (1).

24

. Hanc vero Constitutionem nunc et in perpetuum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per hanc Constitutionem iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel huius Constitutionis scindere vel corrumpere liceat; quin immo exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Romae, apud S. Petrum die XXV mensis Decembris, in Nativitate D.N.I.C. anno MDCCCCLXI, Pontificatus Nostri quarto.

Ego IOANNES PP. XXIII
Catholicae Ecclesiae Episcopus.

Sequuntur EE. PP. Cardinalium subsignationes (2).

Dies Ss. Concilii Oecumenici Vaticani II inchoandi statutus est d. 11 Octobris 1962, per Apostolicas Litteras Consilium motu proprio datas a Summo Pontifice Ioanne XXIII d. 2 Februarii 1962: cf. AAS 54 (1962), p. 65.


(1) AAS 51 (1959), p. 832.

(2) AAS 54 (1962), pp. 5-13.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana