Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« HAERET ANIMIS »*

BEATA MARIA VIRGO,
VULGO « NOSSA SENHORA
DA PIEDADE » APPELLATA,
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
CIVITATIS « MINAS GERAIS »
IN BRASILIA RENUNTIATUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Haeret animis Christifidelium, qui in finibus Civitatis Brasiliensis, cui vulgata appellatio « Minas Gerais », incolunt, multum iam tempus, ut accepimus, cultus Beatae Mariae Virginis a pietate seu, quemadmodum vocant, « Nossa Senhora da Piedade ». Eius honori plura ibi exstructa sunt tempia, quae inter antiquitate et populi frequentia religiosissima est Aedes Deiparae hoc nomine invocatae sacra, quae in loco « Serra da Piedade », non ita procul ab urbe Bellohorizonte, exsurgit. Est quoque commemorandum plura oppida pluresque urbes, in quibus peculiaris haec religio obtinuisset, a « pietate » accepisse nomen. Ut igitur hic cultus amplioribus etiam augesceret incrementis et Christifideles ea degentes in regione praesenti Almae Deiparae praesidio iugiter uterentur, Venerabiles Fratres Helvetius Gomes de Oliveira, Marianensis Archiepiscopus, Iosephus Newton de Almeida Batista, Adamantinus Archiepiscopus, et Ioannes Rezende Costa, Archiepiscopus titulo Martyropolitanus et Administrator Apostolicus Bellohorizontinus, quorum Provinciae Ecclesiasticae Civitate, quam diximus, continentur, Nos rogaverunt, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo insignem, eiusdem Civitatis caelestem Patronam confirmaremus; id in optatis esse etiam ceteris sacrorum Antistitibus regionis illius et civilibus potestatibus. Quibus precibus libenter auditis, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, nomine « Nossa Senhora da Piedade » invocatam, Civitatis, quae, intra Brasiliae fines posita, vulgo « Minas Gerais » appellatur, praecipuam apud Deum Patronam confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus regionum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex munc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 628-629.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana