Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« PIENTISSIMA VIRGO »*

AD TITULUM AC DIGNITATEM
BASILICAE MINORIS
 EVEHITUR ECCLESIA B. M. V.
A SEPTEM DOLORIBUS PISCARIENSI
IN URBE EXSTANS.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Pientissima Virgo, cuius animus dolorum aculeis transfixus est, in sacra aede colli urbis Aterni imposita, linde regionis amoenitates et caerulei maris Hadriatici aequor est prospicere, a Christifidelibus impenso studio singularique alacritate coli perhibetur. Quo in loco antiquis temporibus sacrarium honori eiusdem Virginis Perdolentis, cuius imago miraculo inventa esse fertur, conditum fuit. Post initum vero saeculum XVII templum, quod nunc cernitur, exstructum est quasi pietatis sedes potissima et mystica arx, quae praesidio esset populo Dei. Qui eo, e finitimis etiam regionibus, catervatim solet accedere, praesertim per mensem Maium et Iunium, singulsque per annum sabbatis. Ob hanc singularem religionis formam factum est, ut Pius PP. XII, Decessor Noster imm. mem., Beatam Mariam Virginem a septem doloribus, eo in tempio veneratam, caelestem dioecesis Pinnensis-Piscariensis Patronam aeque principalem cum Sancto Cetaeo et Sancto Maximo, Litteris Apostolicis die III mensis Decembris anno MDCCCCLII sub anulo Piscatoris expeditis, constitueret ac declararet. Aedes vero sacra ipsa, frequenti familiae Franciscali, ex Ordine Capuccinorum, quos appellant, eredita, non solum molis amplitudine sed etiam ornamentorum varietate ac pretiosa suppellectile divinis ritibus apta ma- gnopere commendatur. Cuius templi Marialis momentum augere cupiens ipsumque cultum amplius propagare, Venerabilis Frater Benedictus Falcucci, Episcopus Pinnensis-Piscariensisr, Nos rogavit, ut eidem sacrae aedi Basilicae Minoris nomen atque ius tribueremus. Quibus precibus libenter auditis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Piscariensem Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a septem doloribus consecratam ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Ianuarii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 534-535.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana