Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« CELSITUDO EX HUMILITATE »*

 S. LAURENTIUS BRUNDUSINUS
DOCTOR ECCLESIAE UNIVERSALIS DECLARATUR
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Celsitudo ex humilitate: quemadmodum e piscatorio grege Christus Dominus elegit, quos verbi divini satores et magistros constitueret gentium, ita sagatae familiae Franciscalis demissum vocavit alumnum, qui Ecclesiam sanctimoniae illustraret exemplis, potentia sermonis et copia doctrinae, Sanctum dicimus Laurentium a Brundusio, Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, quos appellant, sodalem. « O inaestimabilis dilectio caritatis » (1) Christi, qui numquam temporibus Ecclesiae Sponsae suae passus est se deesse, et, quae ei ingerebantur, malis praesentia invenit remedia; qui, cum novatorum vecors insurgeret audacia nomenque catholicum infestis peteretur assultibus, fides in christiana plebe passim languesceret moresque praecipites irent, Laurentium excitavit, ut defenderet, quod impugnaretur, vindicaret, quod periisset, proveheret, quod omnium conduceret saluti. Quem, cum rursus pestes importentur nefariae et falsarum opinionum commentis aliisque corruptelis illaqueentur homines, in clariore expedit luce collocari, ut eius virtutum splendore ad rectum confirmentur Christifideles eiusque salutaris doctrinae praeceptis innutriantur. Quemadmodum igitur Roma gloriatur de Laurentio, invicto Christi athleta, qui dirissimis exhaustis cruciatibus robur addidit Ecclesiae, hostili divexatae furore, ita honestum est Brundusio se alterum progenuisse Laurentium, qui illam, domesticis externisque malis afflictam, studio religionis et ingenii sui ubertate solidavit. Qua in Apula urbe hic die XXII mensis Iulii anno MDLVIIII susceptus est in lucem, non sibi, non fiuxis saeculi rebus, sed Deo et hominibus christiana sapientia excolendis victurus. Quis esset superno futurus beneficio, praemonstravit parvulus, nam, abalienata mente a nugis, precationes facere solebat et, sacras oratiunculas pro frequenti habens contione, ad munus exerceri apostolicum. Qui, cum tenella aetas adhuc nescia esset voluptatis capi blandimentis, acriter tamen imperabat corpori, ac vix idoneus poenae, voluntariis in se animadvertebat castigationibus. Quod puer coeperat propositum, premens adulescens, Franciscali familiae inter Fratres Minores Capuccinos provinciae Venetae se addixit; quorum obiens instituta, christiana humilitate, oboedientia, precandi studio, diligentia disciplinae omnes facile praecucurrit, et palaestram vix ingressus, quasi palmam ferre visus est in nobilissimo virtutum certamine. Princeps ingenii philosophiam ac theologiam complexus est totam, et, quod supererat temporis, id in addiscendis sermonibus, maxime Graeco, Hebraico, Chaldaico, raro navitatis exemplo insumpsit. Qua e schola is postea egressus est sacer orator, qui singulari eloquentia mentis cogitata explicaret, conceptisque ingeniose sententiis volentes erigeret animos, obfirmatos frangeret et expugnaret. Sacerdos anno MDLXXXIII inauguratus, hoc pium contionandi munus statim suscepit et fere ad mortem usque indefatigatus Iesu Christi praeco est persecutus. Plurimas igitur Europae regiones peragrantem labores nulli, aerumnae ac molestiae nullae potuerunt remorari, quominus fines propagaret Regni Dei et quam maximum hominum numerum ad sempiternam vocaret salutem. Per Alpium aspera pedibus transgressus, diu est in plagis septemtrionalibus peregrinatus, ut ad veram fidem populos in tot tantisque illorum temporum turbis institueret; quam ob rem gravissimi quidam rerum scriptores sentiunt sodales Capuccinos, Laurentio Brundusino duce et principe, e providentis Dei consilio plebem et infimam multitudinem a pravis dissidentium opinionibus servasse immunem, aut, discussis errorum tenebris, unitati Ecclesiae restituisse. Attrita veste indutus, mente ornatus altissima, humilis Franciscalis in aulas se intulit principum, ut iis ad consociandas vires catholicorum auctor esset. Christianorum exercitum, cum esset in Hungaria comminus congressurus cum copiis Turcarum, crucem attollens accendit in arma, ita ut clarissimam victoriam referret e crucis inimicis. Non tamen solum verbo sed etiam vita docuit Laurentius: fuit enim vir, in quo praestabiles virtutes ad summum perductas esse apparuit, eo scilicet, quo Ecclesiae heroes progredi solent. Tanto etiam praeditus rerum usu tamque plenus fuit consilii, ut nonnullas Ordinis provincias in Italia rexerit, sodalibus in Austria, Bohemia, Bavaria, Tiroli mandato praefuerit munere, ipsumque summum egerit moderatorem; quae gerens officia austerioris instituti Franciscalis rationem inducendam servandamve curavit. Quamquam adversa laborabat valetudine, ut Neapolitanorum orator ad Philippum III regem in Lusitaniam se contulit, nt ab iis iniuriam, qua onerabantur, propulsaret, vindex eius exsistens iustitia.e, quae societatem coniunctionemque humanam tuetur. Qua in legatione die XXII mensis Iulii anno MDCXVIIII Ulisippone occubuit quasi in acie apostolici muneris. Qui cum viveret, apud Romanos Pontifices omnesque fere principes Europae gratiosus, singulares virtutes, ob quas dilaudabatur, ipse re probavit, easdemque Deus patratis miraculis testatus est; post mortem vero luculentius tamquam sidus in Ecclesia coruscavit et fama sanctitatis et prodigiis, quae eius deprecatione ferebantur evenisse. Merito igitur factum est, ut a Pio PP. VI ei Beatorum Caelitum, a Leone PP. XIII, Decessoribus Nostris, Sanctorum decernerentur honores, isque ut exemplum proponeretur, in quod Christifideles omnes intuerentur. Quo in viro alto et excellenti haec duo sunt praecipua: studium apostolicum et magisterium doctrinae: ore docuit, calamo erudivit, utroque militavit. Non sibi satis esse arbitratus in se ipsum recedere, precationibus litterisque se dedere in umbra coenobii atque adeo in domestica versari exercitatione, foras prosiluit, quasi impetum animi, Christi eiusque fratrum amore sauciati, non posset continere. E templorum suggestu de dogmate christiano, de moribus, de litteris divinis, de Sanctorum Caelitum dicens virtutibus, catholicos ad pietatem exstimulavit et peccatorum caeno ingurgitatos ad eluenda admissa et emendatioris vitae rationem ineundam permovit; scilicet audientium animos ingenii mentisque igne, quo ipse inflammabatur, incendit suarumque lacrimarum vi eorum lentitudinem excussit. Extra vero sacrarum aedium saepta ad homines verae religionis exsortes verba faciens, hanc defendit sagaciter et intrepide; in conventibus Hebraeorum haereticorumque stetit velut Romanae Ecclesiae signifer, et multos ad abdicanda eiurandaque falsae doctrinae placita impulit. Est autem admirabile, quot libros hic vir, qui numquam fere a piis contionibus laboribusque conquievit apostolicis, horis saepe subsicivis, de sacris omne genus disciplinis conscripserit; quae «opera omnia», veri scilicet thesauri sapientiae, e tabulariis nuper eruta ac typis impressa, quindecim amplius voluminibus continentur. Ex his commemorare Nobis libet librum, qui « Explanatio in Genesim » inscribitur et quo Laurentius, doctrina quoque usus magistrorum Iudaicorum, Ecclesiae Patrum, doctorum, quas scholasticos vocant, divinam veritatem perquirit subtiliter variasque sententias et controversias diiudicat tamquam gravissimus arbiter. Plurima vero numero volumina de sacra sunt eloquentia, quippe in quae sermones congesti sint, quos ille de tempore Quadragenarii Ieiunii et Adventus, de diebus Dominicis, Sanctorum Caelitum festis aliisque sollemnibus habuit redundantis fluminis more. Nec est quin praecipua ferat laude « Mariale », quod appellatur, totam doctrinam de Alma complectens Deipara. Ubi sententiis sapientissimis miraque sermonis suavitate de multiplicibus huius disciplinae rationibus ac rebus disputat, ea etiam praeoccupans, quae postea Decessores Nostri imm. mem. Pius PP. IX et Pius PP. XII certissimo definivere oraculo, scilicet Beatam Nlariam Virginem fuisse primae labis expertem et ad caelestem gloriam cum anima et corpore assumptam. Tribus denique voluminibus, quibus index « Lutheranismi hypotyposis » est, hic legis catholicae propugnator, recondita pollens eruditione, quos haeresis magistri disseminaverunt, errores populum studet dedocere. Habent igitur, qui divinas tractant disciplinas, maxime qui dogmati catholico exponendo defendove dant operam, quo mentes alant, quo ad veritatem tuendam suadendamque se instruant et ad aliorum procurandam salutem se comparent. Hunc si sequantur auctorem, qui errores evellit, obscura declaravit, dubia expedivit, certa se noverint via incedere. Meritis igitur laudibus Laurentium, qui rem catholicam et sacro ministerio et praestantia doctrinae tantopere auxit atque ornavit, cumulantibus testimonia Romanorum Pontificum, Decessorum Nostrorum, suffragari Nobis gaudemus, qui sive eius actuosam in vinea Domini navitatem sive ingenii vigorem celebravere. Eum Paulus PP. V aptum omnino habuit ad summam, quae Ecclesiae in Germania ingrueret, calamitatem prohibendam (2); Urbanus PP. VIII haec de eo scripsit: « Gratias agimus Deo, qui mirabilis est in Servis suis; cum inermis Sacerdos praeferens vexillum Crucis, et sacro tonans eloquio, inter cruentos bellorum saevientium gladios, non solum Caesareas Maiestates, Religionis propagatione triumphantes; sed barbariam etiam Divinitatis contemptricem, ad christianae, et Apostolicae fortitudinis administrationem traduxerit » (3); neque minus Clemens PP. XIV et Pius PP. VI apostolicos ab eo exanclatos labores praedicarunt (4). Apud Leonem vero PP. XIII scriptum videmus: « Nam non modo... teutonicam linguam piane didicit, sed etiam graecam, chaldaicam, syriacam et maxime hebraicam, in qua tantum valuit, ut Hebraei, qui illum audiebant, hominem suae nationis audire iurarent. Nempe Deus, sicut Apostolis, Laurentio linguarum donum largitus est, ut plurimorum ore loqueretur, qui ad plurimorum salutem destinatus erat » (5). Praeterea, « brevi », inquit, « eo pervenit, ut sacram litterarum sententiam non modo probe nosset et optime interpretaretur, sive ad fidelium mentes erudiendas animosque ad virtutes inflammandos, sive ad Hebraeorum perfidiam et haereticorum arrogantiam castigandam, sed etiam earum verba memoria teneret et promptissime fideliterque... effunderet » (6); « ubique opere et sermone potens, ubique virtutum exemplar, errorum et vitiorum extirpator, religionis defensor, pontificiae auctoritatis vindex » (7). Atque Benedictus PP. XV, tertio expleto saeculo ab huius egregii sacerdotis exitu, datis ad Fratres Minores Capuccinos Litteris, hane ei laudem tribuere non dubitavit: « Inter praestantissimos viros, qui Dei providentia in Ecclesiae laborantis auxilium unquam excitati sunt, insignem profecto locum obtinet praeclarum illud vestri Ordinis decus, Laurentius a Brundusio » (8). Quae omnia brevi complectens, Pius PP. XI Brundusinum « magnum lumen doctrinae et sanctitatis » appellavit (9). Nihil igitur mirum, quod Fratrum Minorum Capuccinorum Ordo a proximo Decessore Nostro Pio PP. XII, rec. mem., enixe flagitavit, ut Laurentius a Brundusio in numerum Sanctorum Ecclesiae Doctorum rite referretur. Cum vero huiusmodi vota Sanctae Romanae Ecclesiae Purpurati Patres, Archiepiscopi, Episcopi quam plurimi atque Religiosorum Ordinum et Congregationum moderatores aliique doctissimi viri sive e clero sive e popularibus sive denique e studiorum Universitatibus atque Institutis Coetibusque, suis ipsorum suffragiis auxissent, idem Decessor Noster Sacro Consilio Religionis ritibus praeposito rem tanti momenti pro « voto » commisit. Quae quidem Sacra Congregatio, eiusdem Summi Pontificis mandato obtemperans, viros ad rem accurate perpendendam excutiendamque idoneos « ex officio » delegit. Quorum denique exquisitis obtentisque suffragiis, prelo etiam impressis, Purpurati Patres sacris tuendis ritibus praepositi rogati sunt, an, consideratis tribus, quae post ree. mem. Decessorem Nostrum Benedictum PP. XIV in Ecclesiae universalis Doctore enumerari solent, requisitis, insigni nempe vitae sanctitate, eminenti caelesti doctrina et Summi Pontificis declaratione, procedi posse arbitrarentur ad Sanctum Laurentium a Brundusio Ecclesiae universalis Doctorem declarandum. In Ordinario autem Coetu, die xiv mensis Novembris anno MDCCCCL in Vaticanis Aedibus habito, iidem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales sacris tuendis ritibus praepositi, debita rerum relations facta a Venerabili Fratre Nostro Clemente Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Micara, Episcopo Veliterno, huius Causae Ponente seu Relatore, auditisque Praelatis Officialibus, praesertim dilecto filio Salvatore Natucci, tunc temporis Fidei Promotore Generali, consentientes procedi posse affirmaverunt. Idem vero Decessor Noster, pro rei momento, esperire distulit mentem suam, quo maiorem superni auxilii copiam ad tantam ferendam sententiam impetraret. Qui cum e vivis ereptus fuisset, magnum desiderium sui relinquens, et Nosmet, arcano Dei consilio, ad Petrianum Solium essemus evecti, Dilectus Filius Noster Caietanus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Cicognani, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus, de cunctis rebus lisce peractis die xxviii mensis Novembris anno MDCCCCLVIII Nobis rettulit. Nos autem, omnibus attente perpensis, eiusdem Sacrae Congregationis consultum approbavimus et confirmavimus. Quae cum ita sint, Nos, Fratrum Minorum Capuccinorum ceterorumque suffragatorum vota ultro libenterque implentes, harem Litterarum vi, certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine Sanctum Laurentium a Brundusio, Confessorem, Ecclesiae Universalis Doctorem facimus, constituimus, declaramus, mandantes, ut eius memoria die XXI mensis Iulii, scilicet pridie eius natalis diei XXIII eiusdem mensis, inter Sanctos Confessores non Pontifices atque universalis Ecclesiae Doctores ab universa Ecclesia recolatur et in Martyrologio Romano annotetur. Non obstantibus Constitutionibus atque Ordinationibus Apostolicis ceterisque in contrarium facientibus quibusvis. Haec edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIIII mensis Martii, in festo Sancti Ioseph, Sponsi Beatae Mariae Virginis, anno MDCCCCLVIIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 456-459.

(1) Praecon. pasch.

(2) Cfr. Arch. Vat. Borgh., II, 67, ff. 296-311.

(3) Bull. O. F. Cap., II, p. 292.

(4) Cfr. ibid., IX, p. 4.

(5) Acta Leon. XIII, II, 1881, p. 432.

(6) Ibid., p. 435.

(7) Ibid.

(8) Acta Ap. Sed., XI, 1919, p. 268.

(9) Cfr. Osservatore Romano, 1 Mart. 1934.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana