Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« MARIANI CULTUS »*

BASILICAE MINORIS TITULO
AC DIGNITATE DECORATUR ECCLESIA
B. MARIAE V. « DEL QUINCHE »
IN PAGO VULGO APPELLATO « DEL QUINCHE »,
ARCHIDIOECESIS QUITENSIS.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Mariani cultus sedes eximia esse perhibetur templum, quod in pago « Del Quinche », uti appellant, intra Quitensis archidioecesis fines est positum. Quae caelestis Reginae aula a satis antiqua repetitur aetate, cum anno MDCIV exstrui coepta sit; terrae autem motu ac fremitu bis quassa ac disiecta, alacri cum pietate bis refecta, restituta fuit et magnificentia aucta. Habent ibi admirationem et ipsa molis amplitudo et opera artificiosa, veluti imagines pictae, quibus miracula, Beatae Mariae Virginis « Del Quinche » deprecatione patrata, expressa sunt, et ara maxima, cedrinis ornamentis laminisque aureis insignis. Quod autem summi momenti est, religio ibi colitur impense, cum et Christifideles eo frequentes accedant, Dei Genetricem in vota vocaturi, ac sufficientes numero adsint sacerdotes aliique clerici e Congregatione Oblatorum Sanctissimorum Cordium Iesu et Mariae, cui templum concreditum est. Qui pietatis ardor praesertim excitatur praeclara imagine eiusdem Deiparae Virginis, quae, auctoritate Petriani Canonicorum Collegii, anno MDCCCCXXXIII aureo diademate est redimita. Sacris denique vestibus magni pretii et supellectile divinis ritibus apta ecclesia est affatim instructa. Quae omnia reputans cum animo, Dilectus Filius Noster Carolus Maria Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis de la Torre, Quitensis Archiepiscopus, preces ad Nos admovit, ut Sacram hanc aedem Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quae vota libenti animo implentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « Del Quinche » nuncupatae, in pago, qui, « Del Quinche » vulgo appellatus, Quitensis archidioecesis finibus continetur, consecratam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus ac decoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragaci; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 694-695.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana