Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« CARITATIS UNITAS »*

CONFOEDERATIO CONGREGATIONUM
ORDINIS CANONICORUM REGULARIUM
S. AUGUSTINI APPROBATUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — « Caritatis unitas » et « communiter vivendi societas » a Sancto Angustino, praeclaro Ecclesiae lnmine, dericis in monaste.rio constitutis impense mandantur (1); qui de eiusmodi sanctitatis proposito haec etiam, quo est ingenio blandissimo, dicit: « Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum... Ista enim verba Psalterii, iste dulcis sonus, ista suavis melodia, tam in cantico quam in intellectu, etiam monasteria peperit. Ad hunc sonum excitati sunt fratres qui habitare in unum concupierunt; iste versus fuit tuba ipsorum, et qui divisi erant congregati sunt » (2). Huius autem animorum coniunctionis, huius communis vitae instituti Sanctus ille Praesul non solum magister fuit sed etiam effector, exemplum relinquens, in quod nullo non tempore filii eius universi respicerent. Qui clerici seu canonici, ideo degentes in coenobiis, ut, quod sibi imprimis esset propositum, cultus scilicet sollemnis in templis, quibus forent addicti, et cura animorum, perficerent sanctius, post varias vicissitudines rerum, permagnis aucti sunt inc.rementis, maxime postquam Synodus Lateranensis, anno MLVIIII celebrata, ad austeriorem formam eos redegit. Novo igitur praediti vigore, in eam excreverunt religiosam familiam, quae Ordo Canonicorum Regularium Sancti Augustini est dieta pluriumque virorum sanctimonia, doctrina, meritis in plebem Dei non paulum commendata. In qua multae temporum successu constitutae sunt sodalitates, suis quidem legibus viventes, sed unius comprehensae Ordinis nomine. Quarum nonnullae, Augustiniana incensae caritate, non omiserunt olim quominus maiore necessitudine sese attingerent ope confraternitatum et aggregationum, quibus inter se quodam modo continerentur pietatis et amicitiae vinculis. Nunc vero Congregationes, quae, post calamitates atque detrimenta, iniuria temporum familiae huic religiosae inflicta, superstites sunt eundemque efficiunt Ordinem, mutatis rerum adiunctis novisque impellentibus necessitatibus in Sancta Ecclesia, in veram Confoederationem coalescere optant, ut inter se artius caritatis nexu coniungantur, vires totius augeant Ordinis ac mutuum praebeant sibi adiumentum, praesertim quod ad rem spiritualem, iuvenum institutionem humanitatisque pertinet cultum. Nec aptioreln occasionem ad hoc peragendum propositum possunt nancisci quam revolutum saeculum nonum ex quo vetus institutum canonicorum, a Synodo Lateranensi praedicta salubri confirmatum disciplina, quasi nova veris tepore eflioruit. Sedes autem Apostolica, de religiosorum sodalium sollicita profectu, foederibus inter monasteria et Congregationes, quae sui sunt iuris, libentissime favet eaque suadet et promovet, cum sit usu compertum ex huiusmodi consociationibus fructus oriri nec paucos nec leves, hac praesertim aetate, qua vita religiosa prudenter accommodanda esse videtur novis condicionibus rerum. Merito ergo Pius PP. XII, Decessor Noster imm. mem., ad Monachos Sancti Benedicti faciens verba, in hanc est locutus sententiam: « Nunc temporis eundi et redewndi expeditior copia, ad operum consortionem passim proclivior voluntas, copiosior scientiae, consilii, navitatis supellex, qua sacerdotes, missionales quoque, indigent, ut quam exspectationem sui fecerint, compleant, poscunt foedera, unitatem exigunt » (3). Itaque eiusdem Canonici Ordinis Congregationes seu Sodalitates Sanctissimi Salvatoris Lateranensis, Canonicorum Regularium Sancti Augustini Lateranensium Austriaca, Sanctorum Nicolai et Bernardi Montis Iovis et Helvetica a Sancto Mauritio Agaunensi, re in cuiusque Capitulis seu Consiliis expensa et habita rata, per dilectum filium Carolum Egger, Abbatem et Procuratorem Generalem, preces Nobis adhibuerunt submissas, ut Confoederationem, seu Foedus caritatis, inter se et, quibus inniteretur, principia, auctoritate Nostra benigne probaremus. Nos vero, Canonicos Regulares Sancti Augustini paterno complectentes amore, libenter votis huiusmodi obsecundare statuimus; ac fore confidimus, ut, quoniam veterum sapientia docet res parvas, nedum maiores, concordia crescere, haec Ordinis Canonici Sodalitatum coniunctio non solum eius decori et incremento conducat, sed etiam fructuum, quos efferet, copia in Fcclesiae hominumque societatis commodum, Dei aspirante numine, vertat. Quapropter, e Sacrae Congregationis negotiis Religiosorum Sodalium prae- positae consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetnumque in modum Confoederationem, seu Foedus caritatis, Congregationum vel Sodalitatum Ordinis Canonicorum Regularium Sancti Aigustini approbamus et con firmamus eique Apostolicae sanctionis robur adicimus. Praeterea eadem auctoritate Nostra approbamus confirmamusque principia, quibus eadem Confoederatio regatur, iuxta exemplum, quod in tabulario Sacri Consilii negotiis Religiosorum Sodalium praepositi asservatur quodque huius est tenoris: « I - Uniuscuiusque Congregationis foederatae autonomia seu propriis legibus vivendi potestas integra servatur. II - Creatur Abbas Primas Ordinis Canonicorum Regularium Sancti Augustini, qui per vices asciscitur e singulis Congregationibus foederatis eo ordine, quo in a Annuario Pontificio » recensentur, ita tamen ut ordo Abbatem Primatem e singulis Sodalitatibus constituendi a Congregatione Helvetica a Sancto Mauritio Agaunensi incipiat. Abbas Primas, ut talis, obtinet primatum honoris et locum priincipem in toto Ordine foederato. Sexenne est Abbatis Primatis officium, qui Canonicum Regularem e quavis Congregatione foederata, Procuratorem Generalem, ad tempus proprii muneris in officio duraturum, nominet, ut suam apud Romanam Curiam personam agat. Ab- batis Primatis est Conventus Ordinis Canonicorum Regularium Sancti Augustini ex omnibus nationibus singulis trienniis convocare iisque moderari. Quibus in Conventibus agetur de re spirituali, institut.ione iuvenum et aliis negotiis, quae omnium intersint. III - In tota Confoederatione viget participatio omnium precum et bonorum operum, quae a sodalibus patrari contingit. IV. - Umaquaeque Congregatio Foederata certa Missarum suffragia persolvet ad animas sodalium e Confoederatione mortuorum expiandas. V - Omnes Congregationes foederatae unum et commune habebunt Proprium Sanctorum et Beatorum Ordinis, cui officia peculiaria, singulis Congregationibus propria, adicientur. VI - Congregationes foederatae unicum Cardinalem Protectorem habebunt, quem communi consensu a Sede Apostolica postulaverint ». lisce principiis innixa Statuta peculiaria huius Confoederationis postea erunt perscribenda et eidem Apostolicae Sedi proponenda. Cum denique iuxta principia, guae probavimus, Confoederationi Sodalitatum Ordinis Canonici istius praeficiendus sit Abbas Primas, hac prima vice auctoritate Nostra Primatem eligimus et constituimus Venerabilem Fratrem Ludovicum Severinum Haller, Episcopum titulo Bethleemitanum et Abbatem Sancti Mauritii Agaunensis, sex annos in hoc munere duraturum, quo elapso tempore in eius locum, secundum Statuta approbanda, succedat Abbas Primas e Congregatione Sanctissimi Salvatoris. Lateranensis, ac deinceps suo ordine e reliquis Congregationibus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nume et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii, in festo Sanctae Monicae, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus \Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 630-633.

(1) Serm. 356 ; P. L. 39, 1577; cfr. Serm. 355; ibid., 1573).

(2) Enarr. in Ps. 132 ; P. L., 36, 1729.

(3) Acta Ap. Sed., 1947, 39, p. 455.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana