Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« ECCLESIAE FILII »*

BEATA MARIA VIRGO,
« AB IMMACULATO CORDE » APPELLATA,
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
DIOECESIS VOLLONGONGENSIS CONSTITUITUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Ecclesiae filii, gravi in hoc saeculo constituti, Almae Deiparae praesidium recte expostulant, ut eius deprecatione supernis potiantur muneribus viamque salutis facilius expediant. Huiusmodi ductus consilio, Venerabilis Frater Thomas McCabe, Vollongongensis Episcopus, preces ad Nos admovit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine « Immacolati Cordis » veneratam, suae iurisdictionis caelestem renuntiaremus Patronam. Nos autem fore confisi, ut marialis religio felicibus in ea regione proveheretur auctibus, haec vota libenti animo statuimus implere. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, omnibus rei momentis attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, titulo « Immaculati Cordis » invocatam, totius Vollongongensis dioecesis praecipuam apud Deum caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ae permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtimere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, p. 808-809.

 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana