Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

SALUTARE SIDUS

BEATA MARIA VIRGO, ΝΟΜΙNΕ
« IMMACULATAE CONCEPTIONIS » APPELLATA,
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
TOTIUS ARCHIDIOECESIS PLATENSIS ELIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Salutare sidus in huius saeculi exasperato fiuctibus mari hominibus lucet, quod si respiciunt, rectum tenent iter, quod si sequuntur, tutissimum portum contingunt. Quae amica stella per translationem Beatissima Virgo Maria merito dicitur, quam Deus iis dedit opiferam Matrem, qui in hac vita peregrinantur. In hanc pientissimam Parentem Christifideles archidioecesis Platensis laudata feruntiir pietate, hanc, quae primae labis Dei beneficio expers est, excohunt ac deprecantur. Quo religionís studio factum est, ut eadem augusta Virgo, nomine Immaculatae Conceptionis invocata, caelestis Patrona archidioecesis, quae dicta est, eligeretur. Cum igitur Venerabilis Frater Antonius Iosephus Plaza, Platensis Praesul, Nos enixe rogasset, ut huiusmodi electionem ratam haberemus, Nos, quibus nihil antiquius est quam eiusdem Deiparae cultum incrementis augere et propagare, his precibus libenti animo statuimus obsecundare. Quae curn ita sint, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, nomine Immaculatae Conceptionis appellatam, praecipuam apud Deum Patronam totius archidioecesis Platensis confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalíbus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis qiiibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posternm plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex rninc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iunii anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana