Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

RELIGIONIS DOMICILIUM

BASILICAE MINORIS HONORIBUS
PRIVILEGIISQUE DECORATUR
ECCLESIA B. MARIAE V. PERDOLENTIS,
VULGO « NUESTRA SEÑORA DE LA SOLEDAD » APPELLATAE,
IN URBE ET ARCHIDIOECESI ANTEQUERENSI EXSTANS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Religionis domicilium praeclarum esse perhibetur templum Beatae Mariae Virgini « a Solitudine », quae dicitur, sacram in urbe et archidioecesi Antequerensi. Ibi enim imago Almae Deiparae, hoc nomine insignis, a populo fideli praecipuo cum pietatìs ardore ab antiqua excolitur aetate. Tam laudatum agnoscens studium, Sanctus Pius PP. X, Decessor Noster imm. mem., concessit, ut idem simulacrum suo nomine et auctoritate aurea redimiretur corona; quod sollemne die XVIII mensis Ianuarii, anno MDCCCCIX, inter plaudentis populi vota, sacrorum Antistitum e Mexicana dicione astante coetu, peractum est. E quo tempore res catholica ea in regione vel laetioribus est aucta incrementis, propterea scilicet quod Mariana religio in Christifidelium animis altius insedit. Templum vero ipsum praeter hanc laudem summam, quae in plebis Dei actuosa pietate consistit, antiquitate etiam, ornamentorum varietate, sacra supellectile eaque pretiosa non modicum commendatur. Preces igitur a Venerabili Fratre Fortino Gómez León, Antequerensi Archiepiscopo, ad Nos admotae sunt, ut sacram hanc aedem Perdolenti Virgini, quam « Nuestra Senora de la Soledad » vulgo appellant, dicatam, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus libenter exceptis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum Deo in honorem Beatae Mariae Virginis Perdolentis, vulgo « Nuestra Señora de la Soledad » appellatae, in urbe et archidioecesi Antequerensi consecratum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et decoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Iulii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana