Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« ROSAS CAELITUS »*

BASILICAE MINORIS HONORIBUS AFFICITUR
 TEMPLUM DEO IN HONOREM
S. TERESIAE A IESU INFANTE ANTII,
DIOECESIS ALBANENSIS, DICATUM.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Rosas caelitus spargens mortalium generi, suavissima sponsa Christi Sancta Teresia a Iesu Infante Antii, in prospectu caerulei maris Tyrrheni, eximiam nobilemque sedem habet constitutam, templum dicimus, quod nationis Italicae sacrarium eidem dicatum habetur. Quod, « Romanica », uti appellant, architectandi catione exstructum, cum Sacrum Principatum obtineret Pius Pp. XI, Decessor Noster fel. rec., qui et aram maximam dono dedit, pulchritudinem prae se fert cum maiestate coniunctam. Habent ibi, praeter glia memorabilia, admirationem marmora variis coloribus refulgentia, opera musiva eleganti manu confecta, sacra supellex pretiosis vestita metallis, praesertim vas ex aero et argento, quo pars reliquiarum Lexoviensis virginis huius continetur. Neque praetermittendum est plurimos e Latio Christifideles, maxime verno tempore et aestate, gregatim eo accedere, ut lectissimae Caelitis patrocinium expetant, memores praesidii, quo eadem, cum circumquaque bellum fureret, in hoc Antiatino religionis domicilio supplicum tnrbain obtexerit. Preces igitur ad Nos admotae sunt, ut templum, tot laudibus insigne, Basilicae Minoris nomine ac iure pro Nostra benignitate donaremus. Quae vota, Venerabilis Fratris Nostri Iosephi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Pizzardo, Albanensis Episcopi, ampia commendatione suffulta, libenti animo statuimus implere. Quae cum ita sint, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine, harem Litterarum vi perpetuumque in modum templum Deo in honorem Sanctae Teresiae a Iesu Infante Antii, intra Albanensis dioecesis fines, consecratum, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae ecclesiis hoc nomine ornatis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortici et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. 

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iulii anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 901-902.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana