Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

LUCTIFERA BELLA

BEATA MARIA VIRGO « REGINA PACIS »
CONSOCIATIONIS NATIONALIS VICTIMARUM CIVILIUM BELLI
IN ITALIA (VULGO « ASSOCIAZIONE NAZIONALE DELLE VITTIME
 CIVILI DELLA GUERRA »)
CAELESTIS PATRONA CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Luctifera bella, quibus hominum genus, pro dolor, non raro discruciatur, quo magis artis militaris subsidia perpoliuntur novisque augentur inventis, eo perniciosiora evadunt, siquidem non solum exercitus in acie constituti cruenta inter se pugna decertant, sed inermes etiam cives miserabili interficiuntur strage vel sauciantur, atque gentes, a confiictu alienae, armis contendentium turbine interdum agitantur. Ita bello, quod non ita pridem per totum fere orbem terrarum saeviit, factum est, ut non minores numero cives, in exercitus ordines minime asciti, quam milites, stipendia merentes, occiderent. Provido igitur consilio in Italia instituta est sodalitas Victimarum Civilium belli, cuius esset non solum corporeas earum res et rationes tueri sed animorum etiam vitam alere et provehere. Qui ergo, militiae exsortes, belli furore iactati sunt profligatique, inducuntur, ut pacem hominibus precentur, quae caeleste donum est eximium; meritoque ad Almam convertuntur Deiparam, quae ut Regina Pacis ab Ecclesia invocatur et colitur. Itaque, ab eadem societate preces ad Nos admotae sunt, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo insignem, supernam ipsius Patronam pro Nostra benignitate renuntiaremus. Nos vero, qui non una data occasione ad pacis assequenda bona omnes sumus cohortati et ad augustam Virginem impenso venerandam studio vocavimus, quos habemus in Domino, filios, vota huiusmodi libenti animo statuimus implere. Quae cum ita sint, Nos, collatis consiliis cum Dilecto Filio Nostro Caietano Sanctae Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali Cicognani, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, ut Reginam Pacis invocatam, Consociationis Nationalis Victimarum Civilium belli, vulgo « Associazione Nazionale delle Vittime Civili della Guerra » appellatae, in Italia, caelestem apud Deum Patronanm constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exsta:re ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spettare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Novembris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana