Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

CAERULEUM MARE

CURIALIS ECCLESIA S. CAROLI BORROMAEI
IN LOCO « CARMEL »,
DIOECESIS MONTEREYENSIS FRESNENSIS,
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS COHONESTATUR

  

Ad perpetuam rei memoriam. — Caeruleum mare qua Californianum alluit litus, templum Sancto Carolo Borromaeo consecratum ad se convertit hominem animos, non solum propter loci amoenitatem sed etiam, atque maxime, eo quod sedes est praeclara pietatis. Quae sacra aedes, in loco Carmelo, qui vocatur, intra fines Montereyensis Fresnensis dioecesis, temporibus iis constituta, cum catholica religio in plagam illam inferretur, hoc est saeculo XVII, est iterum iterumque refecta, ut ignis divinus ibidem excitatus auctibus novis aleretur; eius autem, quod nunc conspicitur, templi lapis auspicalis die VII mensis Iulii anno MDCCLXXXXIII iactus fuit. Eodem in tempio est conditus sepulcro Iuniperus Serra, sodalis Franciscalis, qui Apostolus Californiae ob eximia in rem christianam promerita vocatur et in eximiis viris, qui a Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus publica laude feruntur, numerum obtinet. Hoc praeterea sacrarium praecipuis Californiae monumentis propter genus structurae, quo commendatur, est accensitum; ad quod Christifideles frequentes solent accedere, ut Dominicum participent, Almam Deiparam, « Dominam Nostram Bethleemitanam » nominatam, cuius egregia imago est ibi propositi, excolant ac venerentur, saepeque nuptiarum sollemnia celebrent Ecclesiae ritu. Hisce laudibus motus volensque studium pietatis, quod ex hoc proficiscitur tempio, firmare et augere, Venerabilis Frater Aloisius Iosephus Willinger, Episcopus Montereyensis Fresnensis, Nos rogavit, ut eandem hanc ecclesiam curialem Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Has vero preces, quibus Dilectus Filius Noster Hamletus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Cicognani, Apostolicus olim in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Delegatus, amplissime est suffragatus, statuimus libenter admittere. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum templum Sancto Carolo Borromaeo in loco Carmelo, intra fines dioecesis Montereyensis Fresnensis dicatum, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Februarii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana