Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

«OMNIBUS MATER»

SANCTA LUDOVICA DE MARILLAC, VIDUA,
CAELESTIS PATRONA OMNIUM OPERIBUS
SOCIALIBUS CHRISTIANIS ADDICTORUM DECLARATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnibus mater », ut ait Sanctus Augustinus (De cat. rud., 15; P.L., 40, 328), est caritas, quae in Ecclesia catholica, divino atlante Numine, numquam non viguit neque desinit vigere, universam complectens hominum societatem, maxime eos, qui in difficultatibus versantur domesticae rei, morbo laborant, aliisque quibusvis premuntur aerumnis. Clementissimus igitur Redemptor per Ecclesiam suam haec verba, piena solacii, levationis efficientia, iterat semper: « Misereor super turbam » (Marc. 8, 2). Quod his temporibus luculentissime comprobatur, quibus, quo magis, technicae artis inventis mirum in modum adauctis, strages increverunt, propagatae sunt miseriae, eo plura, eiusdem Christi Sponsae impulsione, praebentur remedia, disponuntur auxiliaria instituta. Quae intuentibus expedire Nobis est visum eos, qui huiusmodi socialibus operibus insistunt, peculiari obtegi superno praesidio, quo satius valeant tam salutaria munera obire, et, cum alii subsidia aerumnosis impertita ad humana tantum velint pertinere consilia, ad verae caritatis rationem iidem revocentur. Inter eos autem, qui huius virtutis exercitatione praestiterunt, singulari est laude ferenda Sancta Ludovica de Marillac, inclita auctor, una cum Sancto Vincentio a Paulo, Puellarum a Caritate. Haec enim, caelesti quodam igne incensa, suas partes esse duxit hominibus omni ope destitutis, infirmis sive in valetudinariis sive domi decumbentibus, infantibus expositis, pueris derelictis et expertibus eruditionis, senibus carentibus solacio, viris datis ad remum, mente misere captis, omnibus demum se male habentibus opitulari matremque se praebere pientissimam. Ut autem par esset tot tantorumque onerum moli, Sancta Ludovica adiumento usa est matronarum in Vincentianos coetus ascriptarum, ac praesertim socio labore Puellarum a Caritate, quas ad eiusmodi gerenda officia rite instituit. Haec agens praenuntia fuit et, ut temporibus illis, iam effectrix operum eorum, quae, socialia christiana appellata, praeclare invaunisse diximus temporibus nostris. Hanc ob causam dilectus filius Supremus Congregationis Missionis Moderator submisse Nos rogavit, ut Sanctam Ludovicam de Marillac, cuius a piissimo obitu tertium saeculum mox revolvetur, eorum omnium, qui opera socialia christiana quoque modo exercent, caelestem renuntiaremus Patronam. Quibus precibus plurimi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, Religiosarum Sodalitatum Generales Praepositi amplissime sunt suffragati atque etiam ex omnibus fere orbis terrarum partibus illustrissimi viri atque mulieres supplicationes suas addidere. Nos autem, quo sumus animo in eos benevolo, qui, christiana moti caritate, aerumnosis fietum abstergere nituntur, votis huiusmodi statuimus libenter obsecundare. Itaque, collatis consiliis cum Venerabili Fratre Nostro Caietano Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Cicognani, Episcopo Tusculano, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Ludovicam de Marillac, Viduam, caelestem apud Deum Patronam omnium operibus socialibus christianis addictorum constituimus ac declaramus, cunctis adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Februarii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana