Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

URBI VALENTIAE

BASILICAE MINORIS TITULO EXORNATUR
CATHEDRALIS ECCLESIA VALENTINA IN VENEZUELA

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Urbi Valentiae in Venetiolae finibus non modicum perhibetur decus accrescere principe tempio, Opiferae Matri caelesti dicato, quippe quod antiquitate sit religiosum, cum fuerit anno fere MDLXXX excitatum, molis amplitudine surgat insigne, structurae commendetur ratione, cultu renideat vario, picturis illustretur egregiis. Ad hanc vero maiestatem venustatemque spiritualis accedit pulchritudo, cum templum sit sedes quaedam praecipua pietatis Marialis. Ibi enim singulari colitur studio imago Beatae Mariae Virginis de Succursu, quae anno MCMX, auctoritate Sancti Pii PP. X, Decessoris Nostri, aureo diademate est redimita. Unde, irradiantis luminis instar, religio in totam Valentinam dioecesim propagatur atque dimanat. Quibus permotus, Venerabilis Frater Gregorius Adam, Valentinus in Venezuela Episcopus, nomine quoque Cleri, Piarum Sodalitatum cunctique populi suis curis commissi, Nos rogavit, ut maximam hanc ecclesiam Basilicae Minoris honore augeremus. Quibus precibus libenti animo concedentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Valentinam in Venezuela, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de Succursu consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem titulo decoratis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Februarii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana