Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

DIUTURNO USU

INTERNUNTIATURA APOSTOLICA
IN TURCARUM REPUBLICA ERIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Diuturno usu est comprobatuln permagnas utilitates e publicis officiorum rationibus, quae Apostolicae huic Sedi cum Nationibus intercedant, exsistere; siquidem necessitudines huiusmodi plurimum valent ad pacis bona firmanda verique nominis profectum adipiscendum. Cum igitur expedire visum sit Apostolicam Sedem et Turcarum Rempublicam publicis amicitiae vinculis inter se coniungi, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, in Turcarum Republica Internuntiaturam Apostolicam erigimus, cuius sedem Constantinopoli constituimus. Eidem igitur sic per Nos erectae Internuntiaturae omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae Legationum huiusmodi propria sunt. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic constitutae nunc et in poste-rum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Februarii, anno MCMLX, Pontifieatus Nostri secondo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana