Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATUM IOSEPH

SANCTUS IOSEPH, SPONSUS B. MARIAE V.,
PRAECIPUUS PATRONUS CAELESTIS
DIOECESIS CUCUTENSIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Beatum Ioseph, qui Divinum Infantem eiusque Matrem Virginem Mariam vigili tutatus est cura, Christifideles non immerito praesidium habent in hac mortali vita, tot obnoxia difficultatibus atque aerumnis. Opportuno igitur ductus consilio, Venerabilis Frater Paulus Correa León, Cucutensis Episcopus, votis quoque obsecundans sacri cleri et plebis Dei, eundem Deiparae Sponsum suae dioecesis, ante aliquot annos constitutae, elegit caelestem Patronum; qui preces Nobis adhibuit, ut id Apostolica Nostra auctoritate ratum haberemus. Nos autem, qui piissimum hunc Sacrae Familiae Custodem percolere gestimus, supplicationibus huiusrnodi libenti animo censuimus esse annuendum. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, Sponsum Beatae Mariae Virginis, Confessorem, totius Cucutensis dioecesis praecipuum apud Deum caelestem Patronum confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub annlo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana