Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

SALUTIFERAE CRUCIS

TITULO AC PRIVILEGIIS
BASILICAE MINORIS
ECCLESIA SANCTAE CRUCIS DE VALLE OCCASORUM,
SEU «SANTA CRUZ DEL VALLE DE LOS CAIDOS »,
APUD MATRITUM, COHONESTATUR.
 

Ad perpetuam rei memoriam. — Salutiferae Crucis Dominicae signum in summo vertice montium, qui « Guadarrama » vulgo vocantur, non ita procul ab urbe Matrito positum, exsurgit ad auras quasi caelum demonstrans, scilicet cursus vitae terrenae praeclarissimam metam, ac late miserentia brachia tendit vel uti tegmen, sub quo mortui quiete perfruuntur sempiterna. Est autem mons, cui idem Redemptionis humanae superstat simulacrum, ingenti molitione ita effossus, ut in eius visceribus amplissimum templum pateret, ubi pro iis, qui bello civili Hispanico occubuerunt, atque, confectis aerumnis, exhaustis laboribus, restinctis simultatilms, somno pacis consociantur, piacularia fierent sacrificia ac precationes, et pro tota Natione Hispanica rite supplicaretur. Hoc opus egregium et singulare, cui nomen « Santa Cruz del Valle de los Caidos » est, Franciscus Franco Bahamonde, Hispaniae Moderator, condidit, addito coenobio Monachorum Sancti Benedicti e Congregatione Solesmensi, qui cotidie ibi celebrant sacra Deumque propitiant precibus. Quod invisentes admiratio incedit non modica: excipit enim adeuntes porticus permagna, utpote ingentem capiens multitudinem hominum; in fronte subterranei templi effigies conspicitur Virginis Perdolentis, exanimum corpus Divini Filii ulnis amplexae, quo simulacro summum artis specimen signifex edidit; per vestibulum alterumque atrium et cancellos faberrime factos et politos in ipsam sacram aulam perveniter, picturis textilibus pretiosis ornatam, in qua Hispanorum pietas erga Beatam Mariam Virginem sex titulis eleganti manu sculptis celebratur. In media vero ala transversa princeps ara, ex uno lapide eximiae magnitudinis facta, locata est, quae exquisitis imaginibus symbolisque decoratur. Supra quod altare ad perpendiculum Crux altissima eminet, quam monti diximns esse impositam. Neque praetermittendum est opus musivum, Christum Dominum plenum majestatis, Matrem Dei pientissimam, Hispaniae Apostolos Iacobum et Paulum aliosque referens Caelites atque heroas, quo immensi huius hypogei tholus refulget. Est ergo hoc templum structurae genere, cultu rebusque artificiosis perquam insigne, et, quod plurimi sane facimus, religione imprimis nobile et Christifidelium concursibus celebre. Hac de causa libenter audivimus preces, quas dilectus filius Abbas coenobii Sanctae Crucis de Valle Occasorum Nobis adhibuit, submisse rogans, ut laudatum hoc templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Haque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Sanctae Crucis de Valle Occasorum seu « Santa Cruz del Valle de los Caidos » vulgo appellatam et intra Matritensis dioecesis fines sitam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana