Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

MONUMENTUM PIETATIS

CATHEDRALIS ECCLESIA TRANENSIS
BASILICAE MINORIS TITULO INSIGNITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Monumentum pietatis artisque vetustum atque insigne praedicatur princeps templum Tranense, quod, velut portus et refugium salutis in maris litore positum, Apuliam nobilitat maxime. Quod scilicet documento est ea in urbe priscis temporibus religionem cultam esse et fornisse ingenia, quandoquidem prius templum Beatae Mariae Virgini sacrum saeculoque saltem VII p. Ch. n. ascribendum, ut hypogeum, propter amplitudinem spettabile, alterius ecclesiae cathedralis etiamnum exstat. Haec anno MLXXXXIIII, uti tradunt, exstrui coepta est, eodem videlicet tempore, quo Sanctus Nicolaus Peregrinus, advena Graecus, ea in urbe piissime obiit. Cui, palio post in Sanctorum Caelitum numerum relato ibique honestissime sepulto, novum opus dicat,um est. Hoc autem non est quin admiretur, cum sit exemplum praecipuum singularis architeetandi rationis, quam « Romanicam-Apulam » appellant periti. Quodsi ampia laudis materia inde colligitur, claret tamen templum maxime spirituali pulchritudine, cum reliquiae Sancti Nicolai Peregrini, in erypta, omnium consensu celebrata, conditae, ad se convertant Christifidelium animos ae perfundant religione. Rerum gestarum etiam memoriis haee aula Dei commendatur, in qua plures Praesules eximii sunt temporum successu versati. Votis igitur annuens Canonicorum Collegii, civilium potestatum, parochorum omniumque sodalium ab Actione Catholica, Venerabilis Frater Reginaldus Iosephus Maria, Addazi, Archiepiscopus Tranensis et Barolensis, Nos rogavit, ut Cathedrale hoc templum, merito dilaudandum, Basilicae Minoris nomine ae iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Cathedrale Templum Tranense ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae ecclesiis, hoc nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spettare poterunt, nunc et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudieandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana