Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

AD UNIVERSAE ECCLESIAE

DELEGATIO APOSTOLICA
MEDIAE AFRICAE OCCIDENTALIS ERIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ad universae Ecclesiae tractanda gubernacula, ex arcano divinae Providentiae consilio, asciti, Christifidelium, qui in longinquis regionibus, missionali opere excolendis, incolunt, necessitatibus spiritnalibus pro re ac tempore prospicere maturamus. Ut ergo Fides in Mediae Africae partibus, ad occidentem spectantibus, amplioribus augeatur incrementis et Evangelii praeconum opus eflicacius dirigatur, expedire videtur iisdem in terris, ubi Ecclesiae suboles feliciter succrescit, Apostolicam Delegationem institui. Collatis igitur consiliis cum Dilecto Filio Nostro Gregorio Petro Sanctae Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali Agagianian, Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Pro-Praefecto, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra degne Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi Delegationem Apostolicam Mediae Africae occidentalis, iurisdictioni Sacri Consilii nomini christiano propagando obnoxiam, constititimus atque erigimus, cnins sedem in urbe « Lagos », ut dicitur, collocamus, cuique haec territoria subicimus, quae appellantur: « Nigeria, Camerum, Gabon, Oubangui-Chari, Tchad », nec non medias regiones Congi. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque, rite indicandum esse ne definiendum: irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana