Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

TOT INTER ANGUSTIAS

BEATA MARIA VIRGO,
« DOMINA NOSTRA A PACE »,
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
DIOECESIS TRUXILLENSIS
IN VENEZUELA CONFIRMATUR.
 

Ad perpetuam rei memoriam. — Tot inter angustias atque discrimina mortalibus affulget Augusta Virgo, caeli terraeque Regina, quae tumultus compescit verique nominis pacem animis infundit. Hanc, ut accepimus, religiose colunt Christifideles Truxillensis dioecesis in Venetiolae finibus, siquidem urbs episcopalis, Reginae Pacis invocato nomine, olim fuit condita ac templum princeps eodem hoc titulo est insigne. Quam ob rem post constitutam eandem dioecesim, Dei Genetrix, cui « Dominae Nostrae a Pace » appellatio adiecta, Patrona totius iurisdictionis est constituta. Quam electionem ut ratam haberemus, Venerabilis Prater Antonius Ignatius Camargo, Episcopus Truxillensis in Venezuela, Nos officiosis rogavit precibus. Nos autem, qui nihil antiquius habemus, quam ut Mariano cultui maiora in dies afferamus incrementa, votis huiusmodi libenter statuimus annuere. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, Dominam Nostram a Pace, totius Truxillensis in Venezuela dioecesis praecipuam apud Deum Patronam confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atqne efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana