Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

PECULIARI STUDIO PIETATIS

BEATA MARIA VIRGO
DE MONTE CARMELO
PRAECIPUA PATRONA
DIOECESIS PAPANTLENSIS ELIGITUR.
 

Ad perpetuam rei memoriam. — Peculiari studio pietatis excoli perhibetur a Christifidelibus dioecesis Papantlensis Beata Maria Virgo de Monte Carmelo, cuius praeclara imago, in ipsa episcopali sede proposita, ad se convertit animos hominum et ad religionis officia accendit. Quod simulacrum ob singularem venerationem, qua Papantlenses in Carmelitidem Virginem feruntur, anno MDCCCCXXXXVIII, auctoritate Pii PP. XII, Decessoris Nostri imm. mem., aureo diademate fuit redimitum. Fidelium igitur ac praesertim sacri ordinis administrorum vota Nobis significans, Venerabilis Frater Alfonsus Sanchez Tinoco, Episcopus Papantlensis, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, nomine illo insignem, snae dioecesis caelestem Patron am renuntiaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matnra deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem de Monte Carmelo totius Papantlensis dioecesis praecipuam apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si qllidqnam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana