Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

IUVAT NOS

BEATA MARIA VIRGO DE ROSARIO
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
PRO URBE V. « MORENO »
AC TOTA MORENENSI REGIONE,
INTRA MORONENSIS DIOECESIS
FINES IN REPUBLICA ARGENTINA, DECLARATUR.
 

Ad perpetuam rei memoriam. — Iuvat Nos certiores fieri civiles pot estates cum Ecclesiae moderatoribus consentire mutuamque sibi operam praebere. Haud parvo igitur afficimur gaudio, quod Venerabilis Frater Michael Raspanti, Episcopus Moronensis, Nobis rettulit Honorabile Consilium urbis, vulgo « Moreno » nuncupatae atque intra Moronensis dioecesis fines in Republica Argentina positae, enixis civium votis obsecundans, ab eodem Ordinario pluries efflagitasse ut Beata Virgo Maria, Nostra Domina Sacratissimi Rosarii invocata, totius Morenensis regionis nec non civitatis praecipua renuntiaretur caelestis Patrona. Insuper, quod quidem peculiari laude dignum videtur, idem Morenensis civitatis Consilium se novum in honorem Deiparae Virginis de Rosario Templum, tamquam publicae utilitati civiumque pietati aptum, suis sumptibus aedificaturum liberaliter pollicitum est. Quibus omnibus perpensis, Episcopus, quem supra laudavimus, Nos rogavit ut, primo exeunte saeculo ab ipso civitatis supremo condito magistratu, eandem Virginem Mariam a Rosario Morenensis urbis eiusdemque regionis apud Deum Patronam benigne renuntiare dignaremur. Nos autem, ad magis magisque concordiam inter Ecclesiae pastores civilesque potestates fovendam atque Christifidelium in Virginem Mariam pietatem promovendam, huiusmodi vota excipere perlibenter statuimus. Qua­ propter, ex Sacrae Rituum Congregationis consnlto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetnnmque in modnm Beatam Mariam Virginem, nomine Nostrae Dominae a Sacratissimo Rosario veneratam, Morenensis urbis totinsqne continentis regionis praecipuam caelestem Patronam eligimns, facimns ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac liturgicis privilegiis, quae principalium locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibnsvis minime obstantibns. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poternnt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Iunii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana