Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

MERITO PRAEDICATUR

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE CATHEDRALI CAESENATENSI CONFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Merito praedicatur templum princeps Caesenas, quod saeculo XIV Romanico, uti appellant, architectandi genere exstructum, amplitudine molis commendatur et cultu multiplici. Quae insignis ecclesia, anno MDCCXX a Petro Francisco Cardinali Orsini, qui postea renuntiatus est Benedictus Pp. XIII, Decessor Noster, rite consee•ata ac temporum successu variis aucta ornamentis, ad pristinum elegantiusque exemplar feliciter est restituta. Est etiam prae Nobis ferendum in salutaris lavacri fonte, ibi constituto, sacro baptismate tinctos esse Decessores Nostros Pium Pp. VI et Pium Pp. VII, cives Caesenates; quorum priorem, Vindobona reducem, imaginem Beatae Mariae Virginis, eodem in templo excultam, aureo diademate redimivisse. Quibus permotus votumque Decessorum suorum ad effectum deducere cupiens, Venerabilis Frater Augustus Gianfranceschi, Episcopus Caesenatensis, Nos rogavit, ut cathedralem ecclesiam suam nomine ac iure Basilicae Minoris augeremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Caesenatensis dioecesis ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana