Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

QUEMADMODUM

SANCTUS PATRICIUS, EP. ET CONF.,
CAELESTIS PATRONUS DIOECESIS IBADANENSIS DECLARATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quemadmodum probata fert consuetudo, dioeceses in Caelitis alicuius fidem committuntur, ut Christifideles ibi incolentes superno eius praesidio obtegantur, ingruentibus arceantur malis, eiusque exemplo ad vitam christianam agendam virtutisque ineundum certamen provocentur. Recte igitur Venerabilis Frater Richardus Finn, Episcopus Ibadanensis, Nos rogavit, ut Sanctum Patricium, qui in Hiberniam olim christianam religionem studiosissime intulit, suae dioecesis, anno MCMLVIII constitutae, Patronum caelestem renuntiaremus. Quibus precibus libenti animo statuimus obsecundare, fore confisi, ut eodem Caelite Patrono res catholica illa in regione laetis augeretur incrementis. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanc tunt Patricium, Episcopum et Confessorem, caelestem apud Deum Patronum dioecesis Ibadanensis eligimus, facimus et constituimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana