Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

EXPEDIT SANE

SANCTUS RAPHAËL ARCHANGELUS
IN PRAECIPUUM PATRONUM,
ET SANCTUS IOANNES MARIA VIANNEY, CONF.,
IN SECUNDARIUM PATRONUM
UNIVERSAE ARCHIDIOECESIS DUBUQUENSIS ELIGUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Expedit sane Sanctos Caelites dioecesium constitui Patronos, ut ipsorum deprecatione vita catholica ibidem provehatur, ipsorum exemplo ad altiora consequenda Christifideles incitentur, praesidio malis universis iidem prohibeantur. Opportuno igitur ductus consilio, Venerabilis Frater Leo Binz, Archiepiscopus Dubuquensis in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus, Nos rogavit, ut iurisdictionem suam in caelestem tutelam Sancti Raphaëlis Archangeli et Sancti Ioannis Mariae Vianney traderemus. Cum enim religio catholica eam in regionem, qua nunc archidioecesis eadem continetur, a Dominiciano quodam sodale, Evangelii praecone, induceretur, sacra aedes territorii illius, missionali opere excolendi, ab eodem dicata est Sancto Raphaëli Archangelo. Praeterea primus Episcopus Dubuquensis condiscipulus fuit et amicus Sancti Ioannis Mariae Vianney, gloriae sacerdotum et agri Dominici cultoris eximii. Nos vero, quibus nihil antiquius est quam ut Regno Dei nova usque afferamus incrementa, preces huiusmodi libenti animo statuimus admittere. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Raphaëlem Archangelum universae Dubuquensis archidioecesis praecipuum apud Deum Patronum, Sanctum vero Ioannem Mariam Vianney, Confessorem, secundarium eiusdem Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus ac secundariis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iulii anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana