Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SERVATOREM

S. VINCENTIUS A PAULO
PRAECIPUUS CAELESTIS PATRONUS
CUTTACKENSIS DIOECESIS ET MISSIONIS CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui Servatorem miserentissimum pressius est secutus, Sanctus Vincentius a Paulo in dioecesi Cuttackensi coli perhibetur impenso studio pietatis. Quod quidem probamus magnopere, siquidem caritas, cuius virtutis exercitatione Caeles ille summam sibi peperit laudem, religionis christianae gravissimum est testimonium et ornamentum eximium. Feliciter autem accidit, ut a praeclari viri eiusdem piissimo obitu mox tertinm saeculnm condatur. Quam nactus occasionem, Venerabilis Frater Paulus Tobar Gonzales, Cuttackensis Episcopus, vota quoque significans Cleri saecularis et regularis, monialium totiusque populi fidelis, preces Nobis adhibuit, ut Sancturn Vincentium a Paulo suae dioecesis et missionis caelestem Patronum renuntiaremus. Quibus supplicationibus libenti animo statuimus obsecundare ac fore confidimus, nt, eodem Sancto Caelite tuente, favente, res catholica ea in regione laetis augescat incrementis. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Vincentium a Paulo, Confessorem, principalem totius Cuttackensis dioecesis atque missionis caelestem apud Deum Patronum facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iulii anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana