Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

VIRGINIS IMMACULATAE

BEATA MARIA VIRGO IMMACULATA
PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
DIOECESIS DIVINOPOLITANAE CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Virginis Immaculatae cultum, ubi primum appulere ad Brasiliae oras, Lusitani eo induxerunt, quo factum est, ut christiani amplissimae eius regionis incolae, longe antequam dogma de Deipara sine labe concepta definiretur, et hanc veritatem firma crederent fide, et templa Augustae Virginis, hoc singulari privilegio ornatae, honori exstruerent, et Immaculatae Conceptionis nomen eidem mallent adicere, « Senhora da Concekao » vulgo eam vocitantes. Inter templa, suavis huius Marialis mysterii titulo dedicata, praedicatur ecclesia vetusta, quae, in loco sita vulgari sermone « Concekao do Parà » appellato, finibus Divinopolitanae dioecesis continetur. Eo, e dissitis etiam regionibus, confluunt christifideles, praesidium imploraturi pientissimae Virginis et pro delatis beneficiis grates acturi. Quae reputans cum animo volensque vota cleri utriusque ordinis implere, Venerabilis Frater Christianus Portela de Araujo Pena, Divinopolitanus Episcopus, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, primae labis expertem, suae iurisdictionis praecipuam Patronam pro Nostra benignitate renuntiaremus. Quibus precibus libentissime admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam Immaculatam praecipuam apud Deum Patronam dioecesis Divinopolitanae constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die V mensis Septembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Eeclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana