Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

SALUBRI DUCTI

SANCTUS IOSEPH, DEIPARAE SPONSUS,
ET SANCTUS MICHAËL ARCHANGELUS PATRONI
AEQUE PRINCIPALES, SANCTI VERO FRANCISCUS ASSISIENSIS,
IOANNES M. VIANNEY ET ISIDORUS AGRICOLA
SECUNDARII PATRONI
UNIVERSAE DIOECESIS TOLUCENSIS DECLARANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Salubri ducti consilio Christifideles sibi Caelites adoptant Patronos, quorum praesidio, dum illi hanc mortalem transigunt vitam, obtegantur, quorumque exemplis, menti clarius propositis, ad virtutis viam ineundam persequendamque incitentur. Tolucensis igitur dioecesis populus, praeeunte sacro clero, Sanctum Ioseph, Almae Deiparae Sponsum, et Sanctum Michaëlem Archangelum elegit, quos principales Patronos, Sanctum vero Franciscum Assisiensem, Sanctum Ioannem Mariam Vianney et Sanctum Isidorum Agricolam, quos secundarios Patronos haberet et peculiari veneraretur pietate. Haec vota Venerabilis Frater Arturus Velez Martinez, Tolucensis Episcopus, qui laudabilis huius incepti egregius fuerat fautor plebemque sibi commissam hac de re opportuna exhortatione edocuerat, Nobis significavit, rogans, ut praedictorum Caelitum electionem auctoritate Nostra ratam haberemus. Quibus precibus libenti animo concedere statuimus, fore confisi, ut e multiplici hoc caelesti patrocinio superna munera ubertim eam in regionem proficiscerentur resque catholica novis ibi augesceret incrementis. Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litteraram vi perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, Sponsum Beatae Mariae Virginis, Confessorem, et Sanctum Michaëlem Archangelum caelestes universae Tolucensis dioecesis Patronos aeque principales, Sanctos autem Franciscum Assisiensem, Ioannem Mariam Vianney et Isidorum Agricolam, Confessores, secundarios eiusdem Patronos confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus et secundariis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant sen spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Septembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana