Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

VIRGO INTAMINATA

BEATA MARIA VIRGO AB IMMACULATA CONCEPTIONE
IN PRAECIPUAM CAELESTEM PATRONAM
TOTIUS DIOECESIS KISIENSIS CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Virgo intaminata, Parens Auctoris sui Maria, quae hominibus est constituta praevalida Regina et Mater clementissima, ab omnibus, qui ubique terrarum sunt, Christifidelibus pio studio perpetuoque obsequio est excolenda, maxime ab iis, quibus Evangelii lux recentiore aetate affulsit, quorumque in regionibus res catholica plurimo labore, nisu assiduo provehatur oportet. Quod sentiens, Venerabilis Frater Mauricius M. Otunga, Kisiensis in Kenya Episcopus, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, primae labis expertem, suae dioecesis, nuperrime conditae, praecipuam Patronam caelestem, pro Nostra benignitate, confirmaremus. Quas preces Nos, quibus nihil antiquius est quam ut fines Regni Christi et Mariae latius in dies proferantur, libenti animo audire statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem ab Immaculata Conceptione principalem totius Kisiensis dioecesis apud Deum Patronam confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces ingiter exstare ac perrnanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Octobris, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana