Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

VEL IN REPOSITARUM

SANCTUS IOSEPH, SPONSUS BEATAE MARIAE VIRGINIS,
IN PRAECIPUUM CAELESTEM PATRONUM
DIOECESIS MARACAYENSIS ELIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Vel in repositarum terrarum cultorum animis penitus et a saeculis insidet in Sanctum Ioseph pietas. Nam in eius honorem dicata fuit anno MDCCI in civitate Maracayensi, in Venetiola, ecclesia, in qua Cathedra episcopalis posita est novae dioecesis Maracayensis, a Decessore Nostro Pio Pp. XII, imm. mem., anno MCMLVIII erectae. Ecclesiae filii procellosa hac aetate magis auxilio indigent Sanctorum Caelitum, qui, supernum quasi lumen eis praebentes, rectam ostendunt viam et integros incolumesque servant. Quapropter in Sanctum Ioseph, cui datum est Divinum Redemptorem et Almam Deiparam custodire ac tueri, peculiari pietate lati, sacerdotes omnes et universus populus fidelis, praeeunte Venerabili Fratre Iosepho Ali Lebrun Moratinos, Episcopo Maracayensi, Nos rogaverunt, ut universae memoratae dioecesis apud Deum Patronum renuntiaremus Sanetum Ioseph, quo magis Christifidelibus esset auxilio. Nos, quorum summopere interest, ut recens conditae dioeceses uberrimam capiant superni adiumenti copiam, precibus huiusmodi libenti animo statuimus obsecundare. Quare, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientio ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Ioseph, Beatae Mariae Virginis Sponsum, praecipuum caelestem apud Deum Patronum totius Maracayensis dioecesis constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Novembris anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.

D. Card. TARDINI
 a publicis Ecclesiae negotiis

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana