Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD FERDINANDUM S. R. E.
PRESBYTERUM CARDINALEM CENTO,
QUI LEGATUS MITTITUR AD CONVENTUM EUCHARISTICUM NATIONIS ARGENTINAE,
CORDUBAE IN TUCUMANIA HABENDUM

NON EXCIDIT*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Non excidit e memoria hominem, quanto cum sacri cleri populique fidelis studio et frequentia, quam festo cum apparatu Conventus Eucharisticus ex omnibus nationibus anno MDCCCCXXXIV Bonaéropoli sit celebratus, cui Eugenius Pacelli, Romanae purpurae dignitate time ornatus, qui paucos post annos ad Apostolicae potestatis fastigium elatus est, ut Legatus Summi Pontificis praefuit.

Quinque igitur exactis lustris ab hoc eventu, in Ecclesiae annalibus perinsigni, non sine magno animi gaudio cognovimus Conventum Eucharisticum nationis Argentinae, eiusdem regionis Episcoporum provido consilio et alacri inceptu, apparari, qui proximo mense Octobri Cordubam in Tucumania cogetur. Cui quidem propositum est, ut Christifideles, ad impensiorem augusti Sacramenti cultum usumque vocati, novis viribus pietatem alant augeantque, itemque ut memoria quinquies et vicies anniversaria Bonaéropolitanae illius celebrationis digne recolatur.

Ad felicem vero horum sollemnium exitum consequendum, eorundem sacrorum Antistitum iussu, peculiares indictae sunt supplicationes duoque instituta consilia praecipua, alterum ecclesiasticorum virorum, alterum laicorum, quorum est animos rite componere ad hunc amplissimum Conventum eaque omnia parare, instruere, praemoliri, quae futurus populi concursus suadet ac postulat. Quarum rerum multiplicem et sollicitam curam valde probamus, fore confisi, ut operi tam sedulo exspectatus respondeat eventus prosperrimus, potissimum vero ut Christifideles ex Argentina natione, Nobis carissima, studiosius in dies caelesti se dape pascentes, animos roborent suos, religionis praeceptis vitam conforment pacisque bonis, quae ex hoc Sacramento velut exquisitissimus fructus hauriuntur, laeti perfruantur.

Plurimum etiam laetitiae ex eo cepimus, quod civiles Argentinae Reipublicae Moderatores, Ecclesiae Catholicae praecelsum munus agnoscentes, spoponderunt hisce inceptis auxiliatricem operam se esse praebituros, et quod iidem per festos hos dies commemorare statuerunt Argentinam saeculo proxime praeterito publicis amicitiae vinculis cum Apostolica Sede esse coniunctam.

Quandoquidem igitur nobilis Nationis istius fideles, sive proceres sive populi ordines, Cordubensia sollemnia Eucharistica inflammatis animis celebrare gestiunt, Nos, paterni amoris acti impulsione, in tanta filiorum multitudine quodammodo praesentes adesse percupimus.

Te igitur, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum a latere eligimus ac renuntiamus, ut, Nostram gerens personam, sacris praesideas ritibus, qui in proximo, quem diximus, Conventu Eucharistico nationis Argentinae fient; ac pro certo habemus te, qua es erga augustum Sacramentum pietate, tantum munus esse frugifere obiturum.

Dum igitur Nos spes faustorum eiusmodi tenet eventuum, in auspi cium caelestis praesidii inque peculiaris voluntatis Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, legationis tuae sociis, itemque omnibus, qui sollemnibus sacris intererunt, peramanter in Domino impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Augusti, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 697-699.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana