Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD RICHARDUM IACOBUM
TIT. S. SUSANNAE
PRESB. CARDINALEM CUSHING,
ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSEM,
QUEM LEGATUM ELIGIT
AD EUCHARISTICUM CONVENTUM
EX UNIVERSA PERUVIENSI NATIONE
IN URBE PIURA CELEBRANDUM

ALTA STIRPE*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Alta stirpe inhaerens animis adhuc superest memoria Eucharistici ex universa Peruviensi Natione Conventus, qui magna fidelium frequentia uberique pietatis fructu Limae anno MCMLIV habitus est, atque nunc altera eiusdem generis et momenti Congressio, cui sedes dilecta est urbs Piura, aemula certatione paratur.

Cum probe noverimus, quo religionis studio, qua prudentia et operae sollertia in has religiosas instaurandas celebritates ii quorum res interest incumbant, securam in spem adducimur fore, ut communi exspectationi eventus atque exitus rerum respondeat. Quo autem hae magnificentiores contingant, libenter concedentes precibus Venerabilis Fratris Caroli Alberti Aree Masías, Piurensis Episcopi, qui a Nobis id poposcit, ut aliquem e Purpuratorum Patrum Collegio illuc destinaremus, te, Dilecte Fili Noster, Legatum renuntiamus et eligimus qui, personam Nostram gerens, illi Eucharistico Conventui praesideas, atque paterno studio flagrantia omina et vota afferas, quibus ei spirituales opes et dona caelestia invocamus.

Id etiam valde cupimus, ut tu, Noster factus interpres, multitudinem fidelium, qui eo una simul convenient, cohorteris, ut augustum altaris Sacramentum impensiore usque obsequio colant, frequentius sumant, atque inde novos impulsus viresque capiant: ita sane, sobrie, iuste, pie viventes christiani nominis professionem sanctitate morum, unitatis concordia, aeternarum rerum desiderio magis magisque decorabunt, atque eorum spectata virtus iustis gaudia et adversariis reverentiam indet. Si haud paucis nominibus christianus populus praestat, eidem haec est causa excellentiae et dignitatis praecipua, quod is familia Dei est: hoc nihil profecto amabilius, augustius et optabilius. Quod quidem manifestissime apparet, cum pueri et senes, pauperes et divites, cuiuslibet aetatis coetusque fideles festis diebus sicut novellae olivarum in circuitu mensae Domini (1) sacras aedes laeto agmine stipant : una simul Deo hostiam laudis offerunt, sacris mysteriis intersunt, angelico Pane vescuntur. Atqui Ss. Eucharistia tantae unitatis est signum, suavis fraternae caritatis est vinculum huius communionis, qua tellus caelis consociatur, firmum est fundamentum. Propterea autem quod sacerdotes Ss. Eúcharistiae veri ministri sunt, si eorum numerus animorum curae necessitatibus fit impar vel tenuior, praeter alia detrimenta, quae communi bono afferuntur, familiae Dei rationes noxie labant et misere deficiunt.

Novimus, Dilecte Fili Noster, quantum huiusmodi negotium tibi cordi sit atque quomodo — ut alii quoque sollertes Foederatarum Americae Civitatum Antistites — operam naves, ut exiguitati sacerdotum in latissimis regionibus Americae Australis, ubi quam plurimae nunc a catholicae fidei et vitae hostibus insidiae struuntur, provide succurras, atque adeo fraterno animo neque parvo cum merito illarum regionum Episcoporum anxiae sollicitudines participantur.

Scito magnae congruens esse exspectationi desiderii Nostri, si inter sacra sollemnia, quibus praeeris, sueta tibi diligentia eniteris, ut ad virorum e sacro ordine augendas numero et virtute cohortes, quemadmodum res tanti momenti fiagitat, maiore contentione et melioribus praesidiis omnium evigilent studia.

Sancti Spiritus lumen et robur invocantes, ut Eucharistico ex universa Peruviensi Natione Conventui opimi et diu durabiles pietatis et pacis fructus egignantur, ut in operibus fidei fortitudo exsistat, ac praecipue ut sacerdotum ordo incrementa suscipiat, tibi, Dilecte Fili Noster, sollerti Piurensi Episcopo, Antistitibus, magistratibus, sacerdotibus et christifidelibus, in Eucharistici Sacramenti laudem et gloriam festos illos coetus frequentaturis, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii pignus et ad salutaria incepta incitamentum, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Iunii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PP. XXIII


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 811-812.

(1) Cfr. Ps. 127, 3.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana