Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD HYGINUM ANGLÉS PAMIES,
PROTONOTARIUM APOSTOLICUM
AD INSTAR PARTICIPANTIUM
AC PONTIFICI INSTITUTI MUSICAE SACRAE
DOCENDAE PRAESIDEM,
DECEM EXACTIS LUSTRIS
AB EIUSDEM INSTITUTI ORTU

IUCUNDA LAUDATIO*

 

Diletti fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

« Iucunda laudatio decoraque sit Deo nostro » (1): haec sacri Psaltae verba cum menti et auribus Nostris insonant, acuunt sane suetas Nobis curas ad ea conquisite fovenda quae divinum cultum splendidiorem et puriorem reddant. Quoniam autem cum divino cultu arctissimo vinculo musica sacra conectitur, cuius magis in dies efficacitas et granditas colligitur, hac moti persuasione, ubi perlatum Nobis fuit, Urbanum Pontificium Institutum Musicae Sacrae docendae decem ab orto exacta lustra mox celebraturum esse, nequaquam passi sumus silentio istud praeterire sollemne, et ideo tibi, dilecte fili, itemque Scholae, cui digne praees, gratulationes et vota, hortationes et laudes proferre hasce per Litteras studemus.

Sanctus Decessor Noster Pius X cum restaurationi liturgicae consuleret, perspicaci mentis obtutu, nihil haesitanti consilio huiusmodi renovationem musicae sacrae puro ac religioso afiiatu haud parum inniti vidit. Quare edito chirographo, a verbis incipiente « Tra le sollecitudini dell'officio pastorale », ubi hac super re normae et principia a maioribus tradita inculcabantur denno, et recentioris aetatis necessitatibus accommodata sanciebantur, provide decrevit, ut Romae istud constitueretur musicae sacrae celsi ordinis Magisterium.

Sanctissimi Decessoris Nostri spero eventus non fefellit, immo exspectationi eius fructus cumulate respondit. Per quinquaginta enim annorum spatium Institutum, cui tu moderaris, propositum sibi finem scite et operose prosecutum est. Decessores Nostri Benedictus XV, Pius XI, Pius XII praeclaris id honestarunt praeconiis; nec minus amplam volumus esse laudem, quam nunc ei adhibemus, de eiusdem vita et incremento suave accipientes solacium.

Profecto ei spiritualis hereditas servanda et augenda concredita est, quam nemo unus non videt in Ecclesia inaestimabilis esse momenti et pretii. Spectatissimam profecto causam id agit, cum ad formandos alumnos musica sacra, liturgico adfiante spiritu, det operam, qui in divino cultu moderando consilio et actu praecipuas partes sustinebunt. Praeterea ex mandatu et suo excolendorum studiorum genere Romanae liturgicae musices documenta integra servat, incontaminata tradit, diligenter investigai, piane perfecteque docet. Quamquam latius commissa provincia patet, tamen iure meritoque apprime nobilem attribuit locum cantui chorali, mirare et unisonae voci plebis sanctae Dei, qui, a S. Gregorio Magno eius instauratore Gregorianus appellatus, a S. Pio X musicae sacrae fundamentum constitutus est, nec minore sollertia et perititi ad polyphonicum cantum vocalem, saeculis XV et XVI perfectionis fastigia assecutum, ad cantum nostra aetate usitatiorem pluribus vocibus concinnatum et ad instrumenti, quod organum dicitur, pulsandi disciplinam et artem discentium convertit ingenia.

Fel. rec. Decessores Nostri Pius XI per Constitutionem Apostolicam Divini cultus sanctitatem et Pius XII per Encyclicas Litteras, quibus initium Musicae Sacrae disciplina, religionis studio moti et rerum provisu optimo hac super re complura praescripserunt, quae attente considerari semper oportet ab iis universis, qui commisso sibi officio tenentur; itemque diligenter ponderanda est Instructio de musica sacra et sacra liturgia, quam Sacrum Consilium legitimis ritibus cognoscendis die III Septembris anno MCMLVIII promulgavit.

Delectat Nos ad nonnulla singillatim spectare. Valde id Nobis perplacet, quod istic Latinae linguae in sacra liturgia sollemni secundum praescriptas normas honor exquisita diligentia colitur, tuitio sumitur haec enim, praeter sibi tribuenda decora, cum Romanae Ecclesiae sacris modulaminibus arctissime coniungatur, perspicuum est venustumque unitatis signum. Venerandus et augustus sermo, Ecclesiae filiis maternus, indole sua musicis numeris tractabilis, gravis et canorus, incorruptis verbis suis condens veritatis et pietatis thesauros, in sacra liturgia auctoritate acceptus, locum principem obtinere pergat non uno ex nomine oportet. Aptius usque impertienda liturgica catechesis, et ea quae invalescit consuetudo manualium libellorum, quos legentes fideles sacros ritus intellegenter devoteque sequuntur, causam sane praebent, cur publicae preces suos pandant etiam humilibus sensus; atque ita liturgicus progressus apto itinere sincera studia sibi conciliat.

Valde Nobis probandum erit, si apud Institutum istud singulari cum cura excolentur et docebuntur religiosa cantica, vulgari sermone composita, maiorum usu et more recepta aliaque nova elaboratione musicis notis exornata. In liturgia enim non sollemni huiusmodi et formulae precum et cantica, intra templi saepta iam diu hospitio quodam recepta, spirituales utilitates haud modicas pariunt. Attamen in liturgia sollemni, sive in templis dignitate praecellentibus, sive in parvis aedibus sacris oppidulorum, Latinae linguae regale seeptrum et nobile exercere imperium fas semper erit.

Haud absimili ratione si excitandus est in sacris aedibus multitudinis. fidelium popularis concentus — vox una unius caritatis significantissima imago — tamen dignas lande ducimus sollicitudines, quibus tu et bene multi prudentes navique ferimini, ut scholae cantorum in honore habeantur et, ubi lapsae sint vel languerint, restaurentur: scholae cantorum scilicet maiorum templorum et coenobiorum, saepenumero laudibus et memoriis inclitae, et eae quoque, quae in paroeciis, in Seminariis, in ephebeis constitutae sunt aut felici omine constituentur.

Haud tenuis insumendus est labor, sed haud tennis est messis, quae inde ad Dei amplifica,ndam gloriam et ad christianae vitae provehendum profectum maturescent.

Hactenus haud pauca istic bene peracta sunt, quae meliora quoque et potiora futura haud dubia spe spondent. Valde siquidem gratulamur tibi, dilecte fili, de incrementis, quae, annitente studiosa diligentia tua Musicae Sacrae Institutum istud suscepit.

Praeter alfa oblectamenti Nobis causa est, quod nuper, magnifice opitulante viro, cui pro merito Deus praemia attribuat, peculiare istic constitutum est magisterium musicae pro missionalibus regionibus excolendae. Namque populi, quibus Evangelii praecones Dei regnuni et lumen afferunt, saepe antiquos musicas thesauros possident et nativis cantilenis summopere laetantur. Quare provido consilio prospicitur, cum certatur in eorum spirituale emolumentum illic ortas modulationes colligere, polire et in catholicae religionis usum convertere : ita fiet quoque, ut autochthonae religiosae musicae fundamentum iaciatur.

Ea quae, favente Deo, iam prospero exitu fiorent, validioris progressionis incitamentum sunt. Dilectum Nobis Institutumn istud musicae sacrae docendae in aevum vigeat, crescat et antiquis meritis nova addat usque luculentiora, id quaerens, ut secundurn Ecclesiae adflatuui et spiritum maiore cotidie studio colat et evulget modos musicos, qui exterius sonando excitant in corde canticum novum, Deo vocem dulcisonam, hostiam suavem, munus gratum. Cuius nec humillimus quidem expers sit oportet : « Oremus cantando et orando cantemus » (2).

Haec imo e pectore ominati, tibi, dilecte fili, Pontificii Instituti Musicae Sacrae docendae Praesidi sollertissimo, stabili conscientiae officio admodum probando, istius professoribus et alumnis, qui nunc sunt et qui olim fuerunt, adlectis eidem Scholis, et universis, qui eidem utcumque auxiliantur et favent, Apostolicam Benedictionem impertimus: haec sit benevolentiae caritatis Nostrae perpetuum pignus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 13, pp. 810-813.

(1) Cfr. 1 Cor. 2, 4.

(2) S. Augustinus, In Epist. Iohannis, cap. 2, Tractatus III. 13.

(3) Ps. 146, 1.

(4) S. Augustinus, Sermo 342, 1.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana