Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD AUGUSTINUM
S. R. E. CARDINALEM BEA,
QUINQUAGESIMUM SACERDOTII SUI
NATALEM CELEBRATURUM

CUM OMNE*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Cum « omne datum optimum et omne donum perfectum ... a Patre luminum » descendat (1), cuius providentia aetas nostra munitur ac regitur, flagrantes Deo reddendae sunt grates, quotiescumque singularia beneficia superna vividiore repetimus recordatione.

Quod tibi proxime eventurum esse laetanti admodum animo novimus, dilecte Fili Noster, qui, exsultantibus sodalibus e Societate Iesu, simulque clero populoque natalis oppidi tui, quinquagesimum anniversariam illius diei ages memoriam, quo trepida spe, Divini Servatoris nomini confisus, sacerdotio auctus es. Princeps enim omnium munerum, quibus divinitus laetificamur, sacer presbyteratus ordo plane censendus est, cuius vi, qui « heri et antea unus e multitudine ac plebe erat, repente redditur praeceptor, praeses, doctor pietatis, mysteriorum latentium praesul » (2).

Quam ob rem proximae celebritatis laetitiam tibi adaugemus, omnia fausta, candida ac felicia exoptantes.

Novimus quanta cum sedulitate et alacritate sacerdotale ministerium in longo adhuc emenso vitae itinere exercueris; laudamus pariter sollertiam et studium, quibus ad commissa munera incumbis in apparando Oecumenico Concilio Vaticano II, ut Secretariatus Christianorum unitati provehendae Praeses.

Tibi igitur laboribusque tuis continenter adsit Christus, qui a est universae Ecclesiae corona » (3); cuius uberiorum usque solaciorum opera tibi deprecamur amplissimam, ut, fide inconcussa, iuvenili spe, haud difficultatibus fracta caritate, sacerdotium tuum ferax, ac Deo eiusque Ecclesiae Sanctae suaviter redolens reddere pergas.

Quo autem salutarior huiusmodi eventus contingat, id tibi facultatis facimus, ut, sive cum sacri cleri conventibus praeeris, de gnibus Nobis mentionem fecisti, sive cum duarum sodalitatum sacrarum virginum patroni munus inibis, sive cum in oppido vulgo Riedbòhringen quinquagesimum sacerdotii tui natalem celebrabis, adstantibus sacerdotibus et fidelibus Nostro nomine Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita, suetis condicionibus acquirenda.

Ceterum, dilecte Fili Noster, nil Nobis restat, nisi ut tibi Apostolicam Benedictionem, supernae largitatis pignus Nostraeque propensae voluntatis testem, peramanter dilargiamur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Iulii, anno MCMLXII, Pontifica- tus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 10, pp. 570-571.

(1) Cfr. Iac. 1, 17.

(2) S. Greg. Nyss. Orat. in diem luminum; Migne, PG 46, 581.

(3) Clem. Alex. Paedag, 2, 8; Migne, PG 8. 479-482.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana